BCCCAP00000000000000000000583

DE EJUS ESSENTIA, th. 4, n. 877-878 489' -----------------------'----~~-------- nium in Veteri Testamento, aliqualiter unionem Christi cum Ecclesia jam significabat, non tamen gratiam efficaciter conferebat, nec perfec– te unionem Christi cum Ecclesia significabat, quandoquidem in veteri Testamento permittebatur libellus repudii et polygamia .(20). In Novo Testamento haec significatio perfecte verificatur, quia ma– trimonium est unius viri cum una muliere, sicut unio Christi est cum una Ecclesia. 878. Objectio 1.a: Sacramenta Novae Legis efficiunt quod sigi,ificant. Atqui ma– trimonium significat unionem Christi cum Ecclesia, sed hanc unionem non efficit. Ergo matrimonium non est sacramentum Novae Legis. Respondeo. Díst. majar.: Sacramenta Novae Legis efficiunt illud totum quod significant, nego; sacramenta Novae Legis efficiunt aliquid ejus quod significant, concedo. Et· revera, matrimonium significat unionem Christi cum Ecclesia, et gratíam sanctificantem ; illam non efficit. sed hanc ultimam producit. Objectio 2.a: Sacramentum Novae Legis est signum rei sacrae a Christo Domino– institutum. Atqui matrimonium, ut signum rei sacrae, institutum fuit ab Apostolo, Paulo. Ergo... Nam Apostolus ait: 0 <<Ego autem dico in Christo et in Ecczesia»: Ergo ipse Paulus, et non Christus, invenit hanc similitudinem inter matrimonium chris– tianorum et unionem Christi cum Ecclesia. Ergo deest in casu divina institutio. Respondeo: Nego minar., et ejus probationem, nam pronomen «hoc¡i refertur ad verba immediate praecedentia: ·«Propter hoc relinquet hamo.. . l>; ita ut sensus sit: «Quia hamo relinquet patrem et matrem suam et adhárebit uxori suae, mag– num continetur hac in re mysteriumi>. Jamvero haec verba, in quibus tam altum mysterium continetur, dicta sunt ab Adamo, Deo inspirante ; ergo mysterium institutum fuit a Deo. Nunc autem,. quod Deus instituit, ipse Christus confirmavit: «Non legistis quia qui fecit hominem... et dixit: Propter hoc dimittet hamo.. . >i? (21). Instant: Ergo ex dictis sequitur Deum, non vero Christum, instituisse matrimo– nium ut signum sacrum. Respondeo: · Sequitur ex dictis quod id quod Deus in Veteri Testamento ins– tituerit, Christus non potuisset in Novo Testamento rursus instituere; sed non exin– de sequitur Christum illud non potuisse confirmare et suum facere id quod jam an– teá institutum esset; quod satis est ut dicatur Christus institutor hujus sacramenti.. CAPU1' II DE ESSENTIA SACRAMENTI MATRIMONII Agemus in hoc capite: a) De eo in quo reponenda sit essentia m.a– triinonii, et b) de ejus materia et forma. (20) Cfr. STUS. Bl!:LLARMINUS, De sacramento matrimonii, c. 5; cfr. BILLOT, 0:1),._ oit,, pag. 365; PESCH, OP. cit., n. 700. (21) Mt., 19, 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz