BCCCAP00000000000000000000583

488 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th.. 3, n. 875-877 d) Monumenta archaeologica, idipsum confirmant, nam nuptiarum celebratio hoc modo depingitur: vir et mulier stant, junctis manibus; in medio eorum ádest Christus qui sponsos conjungit et coronas impo– nit eis; quandoque Christus sponsis, quos conjungit, gratiam impertit; apparet etiam aliquando haec inscriptio: Jaris Ceou, gratia Dei (13). 876. Ex consensu omnium Theologorum.-Nullus inter theologos invenitur qui hanc doctrinam negasset vel in dubium revocasset. Haec unanimitas non tollitur eo quod: a) . Magíster Sententiarum (14) dixerit matrimonium gratiam non conferre, sed esse «in remedium tantum», nam ipse expresse declarat matrimonium esse sacramentum (15). b) Durandus non damnet ut haereticam sententiam Canonistarum: «Quorum opinio an sit ver-a an falsa ... non determino quoad prae– sens» (16); nam ipse matrimonium habet ut verum sacramentum, et gratiam, secundum ipsum, confert; quorum primum tenendum esse ait de fide, non autem secundum. e) Canonistae, dixerint Matrimonium gratiám non conferre ex ope– re operato; nam et isti matrimonium tenebant ut verum sacramentum Novae Legis, at simul, mira inconsequentia, dicebant gratiam non con– ferre ex opere operato; in quo profecto audiendi non sunt, quia propo– nebant doctrinam doctrinae communi contrariam (17). Ratione theologica probatur congruentia institutionis hujus sacra– menti. Vi matrimonii conjuges deputantur ad prolis generationem et edu– cationem; vinculo stabili et permanenti se mutuo irrevocabiliter obli– gantur ad vitae communis consortium; quae omnia onera sat difficilia per se important. Atqui haec munerum et onerum. conveniens ab ipsis adimpletio gratiam exigit. Ergo conveniens quoque erat institutio ritus sacramentalis quo conjuges sanctificarentur et in suo opere adimplendo adjuvarentur (18). 877. Scholion.-Quandonam hoc sacramentum fuerit a Christo ins– titutum. Aliqui dicunt Christum hoc sacramentum instituisse in Cana Galilaeae; aliqui, quando matrimonium revocavit. ad suam pristinam índissolubilitatem: «Quod ergo Deus con1unxit, homo non separet» (Mt., 19, 3); alii, denique, · post resurrectiamem, quando cum discipullS conversatus est de regno Dei. · Fuerunt aliqui Theologi; ut Petrus de Soto et Alphonsus de Cas– tro (19), qui dixerunt matrimonium fuisse in Veter~ Testamento verum et proprium sacramentum, quia unionem Christi cum Ecclesia jam sig– nificabat; haec tamen sententia derelinquenda est, quia, etsi Matrimo- (13) Cfr. MARTIGNY, Diot. des antiquités, voce «Mariage»; PALMIERI, loo. cit. (14) Magíster Sententiarum, lib. IV, dist. 3, n. 2. (15) Lib. II, dist. l. (16) In IV sentent., dist. 26, q. 3, n. 5. . (17) Cfr. de hao re PESCH, op, cit., n. 708-712, et HUARTE, OP. cit., n. 200-204. (18) Cfr. STUS. THOMAS, III, q, 65, a. l. (19) ALPHONSU$ DE CASTRO, Adv. haer., lib. 2, haer. 3; PETRUS DE SOTO, De ma· trimonio, lect. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz