BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS EXLSTENTIA, th. 3, n. 875 487 argumentum est infallibilitatis et apostolicitatis hujus doctrinae. Ergo matrimonium est unum ex septem Novae Legis sacramentis. b) Documenta Patrum. Cum impossibile sit omnium Patrum docu– menta adducere, aliqua .tantum afferemus quae rem evincunt. 1. 0 ) Stus Augustinus expresse matrimonium vocat. sacramentum sen– su stricto; producit in conjugibus aliquem effectum permanentem, ad instar characteris baptismi et ordinationis: «Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti per quam· nejas est etiam repudio discedentem alteri nubere, duin vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re, non con– sequente propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale nisi conjugis marte. Quemadmodum si fiát ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordi– natis sacramentum ordinationis, et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebtt, quamvis ad judicium permanente» (6). «Ita manet inter viventes quiddam conjugale, quod n.ec separatio nec cum altero copulatio possit auferre» (7). 2. 0 ) Matrimonium est aliquid sacrum, per sacerdotes benedicendum. Stus. Ignatius: «Decet ut sponsi et sponsae de sententia episcopi conjugium faciant, quo nuptiae sint secundum Dominum et non secun- dum cupiditatem» (8). · Tertullianus: «Unde sufficiamus ad narrandam felicitatem ejus Ma– trimonii quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat bene- dictio, angeli renuntiant, Pater rato habe.t?» (9). · Stus. Ambrosius: «Ipsum conjugium ve lamine sacerdotali et bene– dictione sanctificari» (10). 3. 0 ) A Christo santificatum: Stus. Ambrosius dicit: «Sanctificatum esse a Christo conjugium divi– na voce dicente: Erunt ambo in carne una» (11). e) Liturgiae antiquissimae continent modum celebrationis rriatrimo– nii. Jamvero preces adhibendae super nubentes in eo sunt ut Deum pos– tulent. conjugum sanctificationem, ita ut eos adjuvet in muneribus adimplendis. Haec omnia satis clare demonstrant matrimonium esse sa- crame,ntum, gratiam conferre (12). . Cum igitur Liturgiae exprimant sensum Ecclesiae, et ideo sint Or– ganum Traditionis Christianae, nemo non videt quanti momenti sint et valoris in rebus dogmaticis. (6) De fide et oper.; c. 7, n. 10; PL, 40, 203. (7) De nuptiis et concup., lib. 1, c. 17, n. 19 ; . Journel, 1869 (8) Epist. ad Polycarpum, c. 5, n. 2; Journel, 67. (9) . Ad uxorem, lib. 2, c. 9; PL, 1, 1302. (10) Epist. 19, e. 7; Journel, 1249. ( 11) Epist. 42, c. 3; Journel, 1253. . (12) Cfr. MARTE:NE1 De antiquis Ecclesiae ritibus,' lib. 1, c. 9; DUCI-IESNE. or,,g. du · culte chrétien, c. 14; PERRONE, De matrimonio, t. 1, sect. 1, c. 1; PAL– MIERI, De matrimonio, th. 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz