BCCCAP00000000000000000000583
486 DE SACRAMENTO MATRIMONil, th. 3, n. 873-875 graeco: eis Xriston kai eis ten Ekklesiam). Matrimonium igitur chris– tianorum, de quo solo loquitur Apostolus, est signum rei sacrae. b) A Christo Domino institutum. Sed matrimonium hanc significa– tionem non habet ex natura sua, nam ex se est contractus quidam natu– ralis. Unde hanc significationem habere debet ex divina institutione. Jamvero hanc divinam institutionem Christus confirmavit: «Non légistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos?, et dixit: Propter hoc dimittet hamo patrem... quod ergo Deus conjunxit, hamo non separet» ( 4). e) Permanenter. Quod autem haec divina institutio fuerit perma– nens, ex eo colligitur quod matrimonium in qualibet societate sit ex natura sua perpetuum. d) Significativum gratiae. Matrimonium significat unionem Christi cum Ecclesia. Sed haec unio efficitur per gratiam et ca,ritatem: «mun– dans eam lavacro aquae in verbo vitae... ut sit sancta et immaculata». Ergo matrimonium hanc gratiam significat. e) Productivum gratiae, nam conjuges debent se mutuo diligere sicut Christus et Ecclesia se diligunt. Sed Christus et Ecclesia se diligunt amore supernaturali et constanti. Jamvero hoc impossibile est nisi in matrimonio sit aliquod principium permanens dilectionis supernatura– lis. Sed hoc principium est gratia sanctificans. Ergo matrimonium gra– tiam et significat, et producit. 874. Nota bene.-Quaeri potest de vi pra,bativa hujus argumenti. Di– cendum est quod, etsi Concilium Tridentinum rem non definierit, non tamen licet spernere hoc Sti. Pauli testimonium; immo magis dicendum est quod ex eo conficiatur solidum argumentum: «Gratiam vero, ait Con– cilium, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem uni– tatem confirmaret conjugesque · sanctificaret, ipse Christus venerabi– lium sacramentorum institutor atque perfector sua nobis passione pro– meruit. Quod Apostolus Paulus innuit, dicens: Viri, diligite uxores ves– tras, sicut Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, mo,x subjungens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia» .(5). 875. Ex Traditione.- Adversarii concedunt Matrimonium, saltem a saeculo XII, habitum fuisse in Ecclesia ut verum sacramentum; hinc sa– tis est demonstrare jam ante saeculum XII Matrimonium considera– tum fuisse ut tale. Porro, id fieri potest adducendo consensum omnium Ecclesiarum, et documenta Patrum, et Liturgiarum dissidentium. Omnes Ecclesiae schis– maticae et haereticae ab Ecclesia Romana divulsae jam a saeculo V, unanimiter matrimonium retinent ut unum ex septem Novae Legis sa– cramentis. Atqui iste unanimis et universalis consensus in re dogmatica (4) Mt., 19, 4-'l. i t ct· (5) DENZINGER, 969; cfr. etiam interpretationem quam I,Eo XIII nob s . ra 1t textus St. Pauli, DENZINGER, 1854; necnon P1us XI, 1n Encycl. Casti Con– nubii, AAS, 1930, 554.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz