BCCCAP00000000000000000000583

DE EFFICACIA SACRAMENETORUM, th. 3, n. 37-39 29 bant Aggripinus et Cyprianus, quasnam vero Donatistae? .. : Hoc p:rin– cipium eis videbatur inconcussum: .In sacramentis confertur gratia. Ergo, concludebant, qui hanc gratiam non habet, nequit ipsam com– municare. 38. Ex Theo-10,gis,-Theofogi omnes dixerunt sa,cramenta Novae Legis esse signa efficacia, seu practica, quia id quod significant, conferunt; immo, in hoc praecipue reponunt maximmn discrimen inter sacramenta Novae Legis et Sacramenta Veteris Testamenti; illa conferunt id quod significant; ista non conferunt, sed tantummodo praefigurant gratiam a Christo conferendam... , Fuit tamen aliquod dubium circa sacramentum Matrimonii; immo aliqui Theologi negarunt ipsum gratiam conferre. Sic e. g. Abaelardus dicit: «Nunc de conjugio dicendum est, quod quidem sacramentum est, sed non confert aliquod donum, sicut caetera faciunt, sed tamen malí remedium est» (23). Sic etiam Magíster Sententiarum: «Alia (sacramenta) remedium contra peccatum et gratiam adjutricem conferunt, ut baptismus; alía in remedium tantum sunt, ut conjugium» (24). Item Gulielmus Altissiodorensis dixit matrimonium esse conservati– vum, non vero collativum gratiae (25). · Etiam Stus. Thomas contrariam sententiam nonnisi uti probabilio– rem tantum habet: «Unde alii dicunt quod matrimonium in quantum in fide Christi contrahitur, habet ut conferat gratiam adjuvantem ad illa operanda quae in matrimonio requiruntur, et hoc probabilius est» (26). Certo certius, multi canonistae negarunt Matrimonium gratiam con– ferre, quapropter Durandus potuit scribere: «Juristae tenent, quod in sacramento Matrimonii non confertur gratia» (27). Attamen haec sententia jam tempore Sti. Thomae communiter re– jiciebatur et postea sensim sine sensu derelicta est. Pars. 2.ª: Coní'erunt gratiam ex opere operato. 39. Connexio materiae.-Sacramenta igitur Nov,ae Legis conferunt . gratiam quam significant iis qui obicem non ponunt; et illi obicem non ponunt qui per convenientes dispositiones ad dignam sacramenti sus– ceptionem animum parant ;· istae dispositiones sunt fides, spes, contritio et retractatio de peccato commisso ... : ex parte proinde subjecti sacra– mentum recipientis, convenientes requiruntur dispositiones; sed etiam aliae requiruntur ex parte ministri sacramentum conficientis. Quaeritur igitur nunc: Sacramenta Novae Legis,, quae, ut probatum est, conferunt gratiam, hanc conferunt virtute dispositionis subjecti (23) Ita ABAELARDUS; cfr. LENNERZ, op. cit.• n. 272. (24) Magister Sentent., lib. 4, dist. 3, n. 2. (25) GuLIELMUS ALTISSIODORENSIS, cfr. LERCHER, OP. cit., n. 746, (26) SuppZ., q. 42, a. 3, (27) DURANDUS, In IV Sentent., dist. 26, q. 3,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz