BCCCAP00000000000000000000583

484 DEJ SACRAMENTO MATRIMONII, th. 3, n. 869-870 uxori suae et erunt duo in carne una ... Quod ergo Deus conjunxit ha– mo non separet.,, (5). e) Laudat: «Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem ne– cessitatem... Alligatus es uxori?» (6). d) Praecipit: «Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro ... Et iterum revertimini in ipsum ne tentet vos satanas propter in– continentiam vestram» (7). Ratione theologica.- Matrimonium est de jure naturae. Sed, quod est de jure naturae, non potest non esse bonum et licitum. Ergo... PARS SECUNDA De Matrimonio prou.t est Sa.cra.men.tu.m. Agendum nobis est jn quinque capitibus: Caput I: De existentia matrimonii sacramenti. Caput II: De ejus essentia. Caput III: De ejus effectibus et proprietatibus. Caput IV: De ejus ministro et subjecto. Caput V: De potestate Ecclesiae in matrimonium. CAPUT I DE EXISTENTIA SACRAMENTI MATRIMONII THESIS 3.ª: Matrim-0nium est vere et proprie unum ex septem Novae Legis sacramentis a Christo Domino institutum. 870. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum m.atrihio– nium, quod probavimus esse de jure naturae, sit signum, a Christo Domino institutum, rei sacrae, quatenus sanctificantis homines; seu, quod idem est, utrum sit sacramentum Novae Legis, signum scilicet practicum suae significationis. Respondemus in thesi ajfirmative. (5) Mt., 19, 4-6. (6) 1 Cor,, 2, 6. (7) 1 Cor., 7, 2-5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz