BCCCAP00000000000000000000583

_DE HONESTATE MATRIMONII, th. 2, n. 865-869 483 autem exigentia est de ipsa essentia naturae, quae in tantum actum conjugalem per– mittit et licitum reddit in quantum vir et mulier, in ipso actu generationis, et ante, cedenter ad prolem, sese obligant ad prolem ·alendam et educandam et ad finem us– que perficiendam ; quapropter ab ipso actu conjugali nequit separari ·ipsa mutua obligatio. 866. Corollarium I.-Unde concludes fornicationem, seu concubitum soluti cum soluta, esse de jure naturae· prohibitam. Ratio est facilis, quia, destruit bonum prolis; aliis verbis, quia destruit ipsum opus a natura intentum; et quia in his quae ab ipsa natura prae– cipiuntur, nulla exceptio dari potest, sequitur quod fornicatio est semper prohibita ipsa lege naturali .(4). Corollarium II.-Ex praecedentibus etiam _sequitur aliquam indissolu– bilitatem matrimonii esse de jure naturali, nam societas conjugalis de– bet esse stabilis et permaneris ínter conjuges. CAPUT III DE MATRIMONII USU HONESTO ET LICITO THESIS 2.ª: Usus matrimonii est honestus et licitus. 867. Adversarii,___:.Gnostici, Marcionitae, Manichaei, Priscilliani_stae, Waldenses et Albigenses negarunt, non quamlibet commixtionem se– xuum, sed illam quae fit secundum naturarri, ita ui ex 'ipsa novus homo enascatur; negarunt etiam secundas nuptias. Sic Stus. Augustinus contra Manichaeos scribens: «Vos enim prae– cipue concubitum detestamini, qui solus honestus et camjugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se f erunt, liberorum procrean– dorum causa» (1). «Monent... auditores sitos, ut si... utuntur conjugibus, conceptum ta– men. generationem devitent, ne divina substantia quae in eos per ali– menta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole» (2). 868. Censura.- De fide definitum est quod corijugia hominmn, se– cund.um legem divinam habita, non sint exsecrabilia (3). 869. Probatur.-Quod est inhonestum aut illicitum, Deus nec velle. nec approbare, nec laudare, nec praecipere potest. Atqui Deus usum matrimonii: a) Vult: «Crescite et multip~icamini» ( 4). b) Approbat: «Dimittet hamo patrem et matrem et adhaerebi~ (4) Cfr. DE Luao, De poenitentia, disp, 23,, sect, 1, n. 8. (1) De haeresibus, ·25, 26; PL, 42, 494. (2) Ibid., PL, 42, 37; cfr. etiam STU$. IRENAEUS, Adv. haeres., lib, 1, c. 24; PG, 7, 675; TERTULLIANUS, Adv. Marcion., lib. 1, c. l; PL, 2, 271. (3) DENZINGER, 36, 241, 367, 424. (4) Gen., 1, 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz