BCCCAP00000000000000000000583

482 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 1, n. 864-865 b) Ad nutrimentum filiorum. Filius indiget cóncursu patris et ma– tris ad nutrimentum procurandum; jamvero si inter aliqua animalia, natura duce, mas et femina permanent unita ne prolis vita pereat statim ac nata fuerit, a fortiori dicendum est de viro et muliere. Nam mater non potest durante lactatione, alimenta filio procurare, nec sola sibi sufficit. «Quaecumque vero animalia sunt, in quibus femina non su/ficit ad educationem prolis, mas et femina simul post coitum commanent,, quousque necessarium est ad prolis educationem et instructionem» (2). c) Ad disciplinam seu educationem prolis. Horno non solum indiget. ex parte corporis nutrimento, sed etiam, ex parte animae, educatione. et quidem intellectuali et morali. Jamvero haec intellectualis et mora– lis educatio prolis supponit longum spatium temporis, et concursum tam viri quam mulieris requirit, quia sola mater in hac re non sibi suf– ficit ut per se evidens est; pater matre potentior est tam in instructio– ne quam correctione et castigatione (3). Unde necesse est quod vir et mulier diuturnam et stabilem effor– ment societatem, contractu firmatam, ad bonum prolis obtinendum quoad esse, nutrimentum et discip_linam. 865. Objectio l.ª: In animalibÚs, natura duce, adest conjunctio sexuum sine ma– trimonio. Ergo idem dicendum de homine. Respondeo : In omnibus animalibus, nego; in aliquibus, subdist, quando ipsa. femina sibi sufficit ad vitam prolis sustinendam, concedo; quando sibi non suf- ficit, nego. / Instant: Atqui aliquando sola mulier sibi sufficit; nam dari potest mulier satis. dives et potens ad prolem sustentandam et educandam. Ergo saltem in hoc casu mulier non indiget concursu viri, nec proinde conjunctione maritali stabili. Respondeo: 1.o) Nego instantiam et rationem allatam; quia mulier numquam sibi sufficit in educatione intellectuali et morali filii ; ad hoc enim requiritur pater cujus auc– toritas omnino necessaria est ad prolem educandam et instruendam. 2.o) Nego instantiam, et dist. antec.: Et in his quae, natura duce, fiunt, judi– candum est secundum ea quae sunt per- accidens, nego; secundum ea quae sunt per se, concedo. Et revera, quod haec determinata mulier dives sit et potens et omnibus neces– sariis disponat ad nutrimentum et educationem prolis, non sufficit ut ipsa na– tura aliter atque aliter providerit juxta diversas circumstantias uniuscujusque; ju– dicare oportet secundum ea quae contingunt per se. Instant: Atqui si ita est, natura jam satis educationi prolis provideret, si inter virum et mulieren intercesserit pactum quoddam, vi cujus vir et mulier sese mutuo obligarent ad prolem alendam et educandam. Ergo natura non jubet conjunctionem. stabilem et permanentein. Respondeo: Disting. antec.: Natura jam satis provideret, si tale pactum sit. ipsi ·actui generationis intrinsecum, concedo; si tale pactum sit ipsi actui genera– tionis extrinsecum et ad libitum dissolubile, nego. Et revera, si admittis pactum primo modo consideratum, jam habes matrimo– nium. Si vero admittis pactum secundo modo, negandum est ipsum sufficere, quan– doquidem ipsa natura postulat generationem hominis; hominis, inquam, qui non solum nutrimentum, sed etiam educationem et ultimam perfectionem exigit. Haeo (2) Contr. Gentes, lib. 3, c. 122. (3) Contr. Gentes, lib. 3, c. 122.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz