BCCCAP00000000000000000000583

DE EJUS INSTITUTIONE NATURAL!, th. 1, n. 863-864 481 CAPUT II DE NATURALI INSTITUTIONE MATRIMONII THESIS 1.ª: Matrimonium est de jure naturae. 863. Status quaestionis.-Evidens omnino est quod conjunctio cama– lis viri et mulieris sit aliquo modo de jure naturae, quandoquidem om– nino requiratur ad propagationem generis humani. Sed haec conjunctio carnalis fieri potest, vel inter personas nullo vinculo permanenti adstrictas, vel · inter· personas inter se ligatas per vinculum quoddam morale et permanens. Quaeritur proinde in hac thesi utrum conjunctio carnalis primo modo considerata sit de jure naturae, an requiratur potius conjunctio carnalis secundo modo considerata. · In thesi dicimus matrimonium, prout est conjunctio carnalis inter personas morali vinculo permanenti ligatas, esse de jure naturae, nón vero simplicem conjunctionem carnalem. 864. · Probatu:r.-Natura postulat ut novus ho[lno non tantum gene– retur, sed etiam educetur et ultimo perficiatur. Atqui ad haec tria adimplenda non satis est simplex conjunctio carnalis virum ínter et mulierem, sed omnino requiritur conjunctio carnalis inter personas vinculo morali permanenter adstrictas, in quo consistit Matrimonium. Ergo Matrimonium est de jure naturae. · Et revera, procreatio hominis non est bestiae generatio, sed homi– nis, qui, uti scitur, corpore et anima spirituali cohstat. ,Tamvero horno, ex corpore et anima spirituali constans, non tantum indiget procreari et nutriri, sed etiam, et praecipue, educatione intellectuali et morali, qua societas perficiatur. Ad hoc autem opus, nec sufficit vir solus, nec femi– na sola; sed omnino necessaria est utriusque cooperatio; quod obtineri non potest, nisi vir et femina vinculo morali permanenti adstringantur. Ip. hoc autem vinculo consistit matrimonium. Ergo matrimonium est de jure naturae. . . Aliis verbis: · «Tria a parentibus, ait Stus. Thomas, habemus, scilicet esse, nutrimentum et disciplinam» (1). Jamvero ad haec tria procuran– da absolute necessaria est unio stabilis et permanens viri et mulieris. Ergo... Prob. minor.: a) Ad esse filiorum: Si supponis conjunctionem carna– lem virum lnter et mulierem liberam et ad nutum rescindibilem, prolis generatio impeditur, ·eo quod quando plures viri ad unam feminam ac– cedunt, procreatio prolis impeditur, ut docent physiologi; et si genera– tio aliquando haberetur, certitudo filiorum tolleretur; utroque enün mo– do destruitur finis primarius matrimonii. (1) Contr. Gentes, lib. 3, c. 122. 'MAN. THEOL. DOGM.L-JV.~32

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz