BCCCAP00000000000000000000583
480 DE SACRAMENTO MATRIMONII, n. 860-862 regulariter per verba expressum. Dixi: regulariter per verba, quia con– .sensus nutibus, vel signis aequivalentibus, aliquando dari potest (6). Causa formalis, est vinculum morale et stabile, ex contractu resul– tans, vi cujus conjuges sese mutuo corpus tradunt in ordine ad genera– tionem et educationem prolis et ad vitae communis consortium sese obligant. Causa materialis, sunt vir et mulier juridice habiles. Causa finalis, est duplex: Finis primarius et principalis est gene– ratio et educatio prolis in Deum. «Matrimonium, ait Stus. Thomas, principaliter est institutum ad bo– num prolis non tantum generandae, quia hoc etiam sine matrimonio fieri potest, sed etiam promovendae ad perfectum statum, quia quaelibet res intendit effectum suum naturaliter perducere ad perfectum» (7). Sed cum perfectio hominis in hoc consistat quod bene se habeat ad ultimum totius vitae finem, sequitur quod finis primarius matrimonii sit generatio et educatio prolis in ordine ad Deum. Finis secundarius matrimonii est mutuum juvamen, tam in prospe– ris, quam in adversis negotiis. Huic fini secundario alius, post amissam justitiam originalem, ac– cessit, nempe remedium concupiscentiae, ex eo quod appetitus rectae rationi repugnare coepit; quapropter matrimonium datum est homini ut :remedium concupiscentiae: «Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat» (8). 861. Bona matrimonii.-Tria -enuirierari solent bona iriatrihionii: proles, fides, remedium concupiscentiae, quae plane aequivalent fini pri– mario et secundario matrimonii, quaeque cohonestant usum ipsius et cquodammodo compensant onera matrimonii. Proles, finis primarius. Fides, quae servari debet inter conjuges unius ad alterum, tam in usu exclusivo corporis quam in auxilio sibi praestando. Remedium concupiscentiae, quia «dum concupiscentiae satisfit in actu conjugali, ad alias corruptelas non ita incitat» (9). Jamvero quodlibet horum bonorum cohonestat usum matrimonii; quare illi, qui propter quamcumque rationem prolem concipere ne– ,queunt, matrimonium nihilominus possunt inire et eo uti ob fidem ser– vandam et remedium concupiscentiae. Nota bene.-In matrimonio christianorum accedit bonum sacramenti, quo vir et mulier gratiam accipiunt ad officia sui status digne adim– plenda. 862. Origo matrimonii.-Matrimonium, prout est officium naturae, institutum fuit a Deo, in paradiso ante peccatum Adami; mulierem crea– vit Deus in adjutorium simile sibi, et dixit: «Crescite et multiplicami– ni» (10). (6) DENZINGER, 702. (7) Suppl., q. 59, a. 2. (8) I Cor., 7, 2. (9) suppi., q. 42, a. 3, ad 4; plura de his habentur in Encycl. Casti Connubii, AAS, 22 (1930), 543 sqs. (10) Gen., 1, 28; cfr. SANCHEz, De matrimonio, lib. 2, disp. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz