BCCCAP00000000000000000000583
DE NOTIONE MATRIMONII, n. 858-860 479 e) Irrevocabiliter, ut significetur indissolubilitas matrimonii. f) Sibi invicem tradunt jus ad actus necessarios ad generationem et educationem prolis, quibus verbis exprimitur finis primarius matrimo– nii, nempe prolis generatio et educatio. g) Et ad vitae communis consortium se mutuo obligant; his ver– bis indicatur finis secundarius matrimonii, scilicet mutuum conjugum juvamen in his quae ad vitam domesticam pertinent. 2. 0 ) Matrimonim,n. passive consideratum est, juxta Magistrum Sen– tent.: «Viri et mulieris conjunctio maritalis ínter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens» (3). Aliis verbis, est unio stabilis viri et mulieris, legitime facta, in ord:i:ne ad generationem et educationem prolis atque ad vitae communis con– sortium. Haec unio stabilis est quóddam vinculum animorum permanens, quo conjuges ita deliberato et firmo voluntatum decreto junguntur et coa– lescunt ut inseparabiliter et pro semper ad communis vitae consortium obligentur in ordine ad generationem et educationem ptolis. 859. Essentia matrimonii.-Ex deflnitione tradita piatriirionii sta– tim colligitur plura inveniri in matrimonio, nempe: Contractus, quo vir et mulier sese mutuo tradunt et acceptant. Vinculum, quod ex contractu oritur, et quo societas conjugalis cons- tituitur. Societas ipsa, quae ex vinculo consurgit. Potestas mutua in corpus alterius. Copula carnalis conjugum. Nunc autem quae'ritur: in quo element.o reponenda sit matrimonii essentia. Respondeo: Facile theologi consentiunt in eo quod essentia m~tri– monii reponenda non sit neque in copula carnali, neque in mutua po– testate in corpus alterius, neque tandem in societate ipsa; haec enim omnia nihil aliud sunt nisi consequentiae matrimonii jam constituti. Disputant ínter se, utrum essentia matrimonii reponenda sit in con– tractu, quo conjuges sibi invicem corpora .tradunt et acceptant, an in vinculo stábili et permanenti conjugum. Sunt qui dicant primum (4); alii vero dicunt secundum (5). Probabilius dicendum videtur matrimonium active sumptum consis– tere in corítractu; passive vero sumptum, in vinculo. stabili viri et mulieris. · 860. Causae Matrimonii.-Ad iriajorem declarationepi essent1ae );íia– trimonii ejus causas inquirere oportet; jamvero: Causa efficiens matrimonii est legitimus contractus quo vir et mu– lier se invicem obligant; iste contractus initur per consensum mutuum, (3) IV Sentent., dist. 27, c. 2, n. 276. (4) STUS, THOMAS, Suppl., q, 44, a. 1, ad 2; GABRIEL A STO. VINC1mTIO, De !Ba,., cramento matrimonii, disp. 1, q, 1, n. 7. (5) THOMAS SANCHEZ, De matrimonio, lib. 2, <Usp. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz