BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTO MATRIMONII 857. Connex:io materiae.-Post considerationem sacramenti Ordinis quod ad bonum commune societatis christianae quam maxime pertinet eo quod per ipsum sacra hierarchia secundum diversos gradus in Ec– clesia constituatur, agendum nobis restat de sacramento Matrimonii, quod etiam ad bonum commune societatis christianae pertinet, eo quod p~r ipsum conjuges sanctificentur ad eorum difficile .munus _perficien– dum, nempe prolis generationem et convenientem educationem (1). Porro, Matrimonium dupliciter considerari potest, prout scilicet est natur.alis quidam contractus, vel pi'out est Sacramentum a Christo Do– mino institutum. Jamvero in matrimonio aliquid invenitur singulare et proprium, nem– pe quod ipsum jam ante Christum existeret, ídem ac nunc est, si exci– pias ejus sacramentalitatem; Christus enim nihil in hac re immutavit, sed ipsum contractmn matrimonialem ad dignitatem sacramenti evexit. Quapropter, cum sacramentum matrimonii nihil aliud sit nisi ipse contractus naturalis inter christianos initus, impossibile est aliquid cog-. noscere de sacramento matrimonii quin antea plene cognoscamus es- sentiam contractus matrimonialis. · Ordo dicen.dorum.-Quare agemus: primo, de matrimonio prout est in officium naturae; et secundo, de matrimonio prout est sacramentum a Christo Domino institutum. (1) Praeter auctores Veteres in Ind. Bibl., citatos speciatim consulendi sunt: BELLARlllIINUS, De sacramento Matrimonii;. THOMAS SANCHEZ, De s. Matri– monii se,crament, 1602; GASPARRI, Tract. can. de Matrimonio, 2 vol., 1893; FOURNERET, Le mariage chrétien, ed. 4, 1925; HUARTE, De Ordine et Ma– trimonio, 1913; DE SMET, Tract. Theol. can. de sponsalibus et Matrimonio, 1927; DTC, art. «Mariage»; JUGIE, Thel, dogm, christ. orient., 1930.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz