BCCCAP00000000000000000000583

474 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 8, n. 853-856 853. 4.ª: Ad validam consecrationem episcopi sufficit unus ep,is– copus; ad licitam vero requiruntur tres, nisi Sedes Apostolica dispensa- verit (19). · Nota. bene.-Sunt hac in re plures difficultates quae in eo nituntur quod aliquando Romani Pontifices vel episcopi aliter se gessissent, pres– byteris scilicet facultando ut presbyteros aut diaconas ordinarent; ita Innocentius VIII et Bonifatius IX et Martinus V; at, uti videtur, in his caslbus non agitur de facultate Ordines majares conferendi. sed de exemptione ab Ordinario loci, ita ut non requireretur in his casibus 11- centia episcopi dioecesani, sed per alium episcopum libere electum mo– nachi possent rite ordinar!; hinc sequentia principia statuimus ad diffi– cultates solvendas: a) Inquirendum es·t de authenticitate talis concessionis. b) Inquirendum est de vera interpretatione talis concessionis. c) A priori negandum non est aliquem episcopum errare potuis– se .(20). CAPUT V DE SUBJECTO SACRAMENTI ORDINIS fflESIS 8.•: Omnis et solus vir baptizatus, sive infans sive adultus, potest valide ordinari. 854. Quae omnia nonnisi simplici declaratione indigent. Omnis vir, quod constat sive ex Sacra Scriptura, sive ex Traditione. Sive infans, quia sacramenta quae characterem imprimunt, non con- ferunt actum, sed potestatem ad actum (1). Sive adultus, etsi ratione carens et perpetuo amens, uti per se patet, dummodo habeat intentionem saltem habitualem. Baptizatus, quia baptismus est sacramentum quo quis capax fit acci– piendi alia sacramenta et est janua Ecclesiae. 855. Nota bene.-De diaconissis. Mulieres, dictae diaconissae, num– quam susceperunt sacramentum ordinis, sed ad administrationem ali– quarum functionum fuerunt admissae in Ecclesia, sive ratione hamesta– tis servandae, sive alicujus ministerii ejusdem generis. 856. Quid dicendum de ordinatione per saltus?-1. 0 ) Valide possunt recipi ordinis minores sine praevia tonsura, quia tonsura non est ordo. 2. 0 ) Valide potest recipi subdiaconatus sine susceptione quatuor or– dinum minorum, quia in subdiaconatu continetur omnis potestas in aliis ordinibus minoribus contenta. (19) Hoc jam definitive decretum est a Pro XII, in Const. Apost. «Eplscopalis Consecrationis», AAS (1945), 133. (20) Cfr. HERVE, op. cit., n. 514, aut ZUBIZARRETA, op, cit., n. 665; Ami du Oler– gé, 1926; PuIG DE LA BELLACASA, in EstEcl. (1925), 113 sqs.; cfr. praeteree. SThS, h. l., n. 49. (1) Cfr. BILLUART, De Ordine, diss. 3, a. 3, prob. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz