BCCCAP00000000000000000000583

28 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 3, n. 35-37 In Confirrnatione: «Imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum» (12). In Eucharistia: «Qui manducat meam carnem et bibit meum san– guinem, in me manet, et ego in eo» (13). In Poenitentia: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis» (14). In Extrema Unctione: «Infirmatur quis in vobis?... et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, re– mittentur ei» (15). In Ordine: «Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam, quae in te est, per impositionem manuum mearum» (16). In omnibus igitur sacramentis confertur gratia, salus, regeneratio, datio Spiritus Sancti; numquam excitatio vel nutrimentum fidei. Sen– tentia igitur Protestantium in Sacris Litteris nullum invenire potest praesidium, ideoque plane rejicienda est. 36. Ex: documentis Ecclesiae.--Omnia documenta Ecclesiae nostram thesim aperte probant: Symbolum nicaeno-constantinopolitanum: «... baptisma in remis– sionem peccatorum» (17). Concilium Carthaginense: ... parvuli «in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in regeneratione mundentur quod generatione traxerunt» (18). Conc. Toletanum: «unum baptisma credimus et confitemur in re– missionem omnium peccatorum» (19). Conc. Florentinum in decreto pro armenis: Effectus baptismi est «remissio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poenae quae pro ipsa culpa debetur» (20). Effectus confirmationis: «in eo datur Spiritus Sanctus ad robur ... , ut videlicet christianus audacter Christi confiteatur nomen» (21). Effectus Sacrae Eucharistiae est: «adunatio hominis ad Christum... > Cfr., si vis, effectus omnium sacramentorum apud Denz., canones 699, 700 et 701, vel in Concilio Tridentino... Speciatim pro Matrimonio: «Si quis dixerit Matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum ... , neque gratiam con/erre, a. s.» (22). 37. Ex Patribus.-Clarius luce est qil.od Patres, immo et ipsi haere– tici, agnoverint in sacramentis Novae Legis collationem gratiae, re– missionem peccatorum, infusionem Spiritus Sancti. .. Ad quid enim tota illa de rebaptizantibus famosa quaestio? ... ; quasnam rationes invoca- (12) Act. Apost., 8, 17; 19, 6. (13) Joan., 6, 57. (14) Joan., 20, 23. (15) Jacob, 5, 14-15. (16) JI Ti1n., 1, 6. (17) DENZINGER, 86. (18) DENZINGER, 102. (19) DENZINGER, 287. (20) DENZINGER, 696, (21) DENZINGER, 697. (22) DENZINGER, 971.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz