BCCCAP00000000000000000000583

472 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 7, n. 847-848 Timotheus. et Titus ordinant non ante, sed post eorum consecratio– nem episcopalem (4). Stus. Paulus et Barnabas, recepto episcopatu, presbyteros constituunt per singulas ecclesias (5). b) Ex statutis antiquis Ecclesiae, libris liturgicis, Ritualibus ... idem semper apparet; solus episcopus ordines confert; quare optime dicit Stus. Hieronymus: «Quid enim facit, excepta ordinatione, episcopus, quod presbyter non faciat?» (6). Codex Juris Canonici: «Sacrae Ordinationis minister ordinarius est episcopus consecratus» (7). Theologi.-ldehi oin.nino sentiunt, et rationem afferunt, dicendo quod sicut in societate civili solus prínceps jure ordinario munera pu– blica distribuit: sic etiam in societate ecclesiastica solus episcopus, ut– pote solus princeps Ecclesiae, constituere debet ministros ipsius (8). Nota bene.-Unde faene concludes ordinationes factas ab episcopis haereticis, schismaticis, simoniacis, validas esse, dummodo debitam ma– teriam et formam ordinationis adhibeat cum intentione faciendi quod facit Ecclesia; neque fides neque bonitas ministri per se obstant valori sacramentorum. Pars 2.8·: Minister vero licitae Ordination,is est episcopus 01·dinarius proprius. Haec ordinationis limitatio nonnisi a dispositione Ecclesiae depen– det, vi cujus praescribitur ut Episcopus in sua dioecesi, in qua juris– dictionaliter gubernat, munus ordinandi exerceat. Sed haec limitatio ad liceitatem tantum spectat. Censura.- Est doctrina catholica. 848. Probatur.- Concilium Tridentinum disponit: «Unusquisque a proprio episcopo ordinetur; si secus fiat... quamdiu proprio ordinario vi– debitur expedire, sit suspensus» (9). Idem praescribit Codex Juris Canonici: «Unusquisque a proprio Epis– copo ordinetur aut cum legitimis ejusdem litteris dimissoriis» (10). Et in c;:;,none 956 determinat quis sit Episcopus proprius: «est tan– tum episcopus dioecesis in qua promovendus habeat domzcilium una cum origine, aut simplex domicilium sine origine» (11). At, si aliquis fuerit ordinatus a Romano Pontífice, nemini licet ad altiorem Ordinem ordinatum promovere sine Sedis Apostolicae facul– tate (12). (4) I Tim., 5, 22; Ad Tit., 1, 5. (5) Aat, Apost., 14, 22. (6) Epist. 146 ad Evang.; Journel, 1357. ('i'.) CODEX JURIS CANONICI, C. 951. (8) Sfr. STUS. THOMAS, Suppl., q. 38, a. l. (9) Sess. 23, c. 8, de reformat. (10) CODEX Juar¡;¡ CANONICI, c. 955. ( 11) CODEX Juars CANONICI, c. 956. (12) CODEX JURIS CANONICI, C. 952.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz