BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS MINISTRO, th. 7, n. 843-84'7 471 ________________ _;_ _________ --,- ___ Nota bene...--Sacramentum ordinis est sacramentorum vivorum. Unde per se producit gratiam secundam, seu augmentum ·gratiae; per acci– dens tamen potest aliquando producere- gratiam primam, ut si quis bona fide se in gratia esse existimans, accedit ad ordinationem cum attritio– ne supernaturali. Remoto obice, sacramentum Ordinis certo reviviscit. CAPUT IV DE MINISTRO SACRAMENTI ORDINIS Agendum est in hoc capite de ministro Ordinis, qe quo sit thesis: TB;ESIS 7.t•: Minister ordinarius validae Ordinationis est quilibet Episcopus valide consecratus; minister vero ordinarius licitae ordinationis est episcopus ordinarius proprius. Pars J.t•: Minister ordinarius validae Ordinationis est quilibet episcopus vali– de consecratus. 844. Explicatio terminorum.- Minister est ille qui sacramentum conficit. Minister ordinarius, est ille qui sacramentum conficit jure proprio, ·non ex delegatione potestatis. Consecratús est ille, qui post ·ejusdem electionem, fuit cónsecratus. Electio enim episcopi confert ei potestatem jurisdictionis in suos sub– ditos statim ac possessionem canonicam suscepit: consecratio vero, po– testatem ordinis. Dicimus in thesi solum episcopum valide consecratum, non vero elec– tum, esse ministrum ordinarium sacramenti Ordinis. 845. Adversarii.-Saeculo IV Aerius, saeculo XIV Marsilius Patavi– nus, saeculo XV Wicleffus, saeculo XVI Protestantes, docuerunt episco– pos et presbyteros esse jure divino aequales, et ideo, tam episcopi, quam sacerdotes omnes, poterant sacros ordines conferre·. 846. Censura.- Est doctrina implicite saltem definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit Episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem, a. s.» (1). Conciliurri Florentinum jam dixerat: «Ordinarius minister hujus sa– cramenti (Orc:linis) est episcopus» (2). 847. Probatur a,) ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura apparet solos episcopos sacramentum ordinis administrare. Ipsi apostoli diaco– nos ordinant (3). .(1) DENZINGER, 967. (2) DENZINGER, 702, 424. (3) Act. Apost., 6, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz