BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS EFFEOTIBUS, n. 839-841 469 --------------------'-----------~- Prima sententia admísit haec verba: «Accipe potestatem.. . », esse for– mam Ordinationis sacerdotalis. Seicunda sententia posuit duas formas, sicut duas materias: formam traditionis instrumentorum: «Accipe potestatem... », et formam secun– dae manuum impositionis: «Accipe Spiriturri Sanctum, quorum remise– ris peccata... . » Tertia sententia posuit tres formas: «:EExaudi nos... », «Accipe potes– tatem.. . », «Accipe Spiritum Sanctum.. . » Quarta sententia posuit tres formas: «Exaudi nos... », «Accipe potes– tatem... », «Accipe Spiritum Sanctum.. . » Quinta sententia posuit vel orationem: <.<Exaudi nos », vel «Accipe potestatem.. . » Sexta sententia posuit formam in sola oratione: <<Exaudi nos... » CAPUT III DE EFFECTIBUS SACRAMENTI ORDINIS Pauca sufficiant de. effectu sacramenti Ordinis, quandoquidem jam in superioribus multa sunt praeoccupata. Porro sacramentum Ordinis duplicem habet effectum: characterem imprimit, et gratiam specialem producit. 840. l.º) Characterem imprimit.-Id enim expressc dicitur in Con– cilio Tridentino: «Si quis dixerit in tribus sacramentis, Baptismo scili– cet, Confirmatione et Ordine, non imprimi characterem iri anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile ... , a. s.» (1). «Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanc– tum... aut per eam non imprimí characterem, vel eum qui sacerdos se– mel fuit, laicum rursus fieri posse, a. s.» {2). · Character certo imprimitur in consecratione episcopi et in ordina– tione presbyteri et diaconi; utrum in ordinatione subdiaconi et· ordinum. minorum character imprimatur, pendet a sententia quam sustineas cir– ca eorum sacramentalitatem; si sunt sacramenta, imprimunt; secus non. 841. Quid sit character Ordinis.-Character in genere nihil est aliud nisi quaedam participatio sacerdotii Christi; character igitur Ordinis nihil aliud erit nisi ·quaedam specialis participatio sacerdotii Christi, .quae- participatio specialis in eo consistit quod ordinatus deputetur ad sacra peragenda et quaedam ministeria praestanda tamquam verus Christi minister et Ecclesiae; charácter igitur Ordinis est quaedam po– testas activa sacra peragendi et ministeria praestandi. Omnis potestas sacerdotalis Christi, quae ab ipso derivatur in homi- (1) DENZINGER, 852. (2) DENZINGER, 964.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz