BCCCAP00000000000000000000583
468 DE SACRAMEJNTO ORDINIS, th. 5, n. 837-839 opus sit, decernimus et disponimus: Sacrorum Ordinum diaconatus, presbyteratus et episcopatus materiam eamque unam esse manuum im– positionem... Hinc consequitur ut declaremus... instrumentorum traditio– nem saltem in posterum non esse necessariam ad sacrorum diaconatus, presbyteratus et episcopatus Ordinum validitatem» (10). «De materia autem et forma in uniuscujusque ordinis collatione, ea– dem suprema Nostra Apostolica Auctoritate, quae sequuntur decernimus et constituimus: In Ordinatione Diaconali materia est Episcopi manus impositio, quae in ritu istius Ordinationis una accurrit... In Onlinatione Presbyterali materia est Episcopi prima manuum impositio quae silentio fit, non autem ejusdem impositionis per manus dexterae extensionem continuatio, nec ultima cui conjunguntur verba: Accipe Spiritum Sanc– tum, quorum remiseris peccata... etc. Denique in Ordinatione seu Con– . secratione Episcopali materia est manuum impositio quae ab Episcopo consecrante fit...» ( 11). 838. Probatur thesis. a) Ex Constitutione Apostolica «Sacramentum Ordinis» Pii XII, uti supra; b) Ex praxi Ecclesiae, nam hic ritus tam in Ecclesia Latina, quam in Graeca, semper adhibitus est in ordinatione sacerdotali; et merito quidem, nam in Sacra Scriptura et Traditione expresse indicatur, et semper agnitus fuit ut ritus ab Apostolis adhibitus; quapropter ordina– tio appellata semper fuit manuum impositio. Haec manuum impositio est prima, illa scilicet quam episcopus dia– conos successive facit, nihil dicens. ART. II De forma sacramenti Ordinis. 839. Pius XII in praecitato documento formam Sacramenti Ordinis ita determinavit: «In Ordinatione Diaconali... forma constat verbis Prae– fatioriis; quorum haec sunt essentialia ideoque ad valorem requisita: Emitte in eum, quaesumus, Domine, Spiritum Sánctum, quo in opus mi– nisterii tui fideliter exsequendi septiformis gratiae tuae munere robo– retur». «In Ordinatione Presbyterali... forma constat verbis Praefationis quorum haec sunt essentialia, ideoque ad valorem requisita: Comple in sacerdote tuo ministerii tui summam, et ornamentis hujus glorificatio– nis instructum caelestis unguenti rore sanctifica» (1). Sententiae.-Uti patet, eaedem fuerunt sententiae in hac quam in prima parte hujus quaestionis, quae tamen hodie nullum momentum, praeter historicum, habent. (10) AAS, 40 (1948), 6 sqs. (11) lbid. (1) AAS, 40 (1948), 6 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz