BCCCAP00000000000000000000583
·464 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 4, n. 832-834 Unde colligi dicunt juxta doctrinam Concilii quod omnes ordines ma– jares et minores sint sacramentum. e) Pontificale Romanum praescribit ut Episcopus: «Moneat ordi– nandos, quod instrumenta, in quorum traditione character imprimitur, ta_ngant» (5). 833. Sententia negans: (Durandus, Cajetanus, Sotus, Benedic– -tus XIV, Stus. Alphonsus, Morinus, Perrone, Franzelin, Pesch, Gasparri, .Huarte, SThS, etc.) (6). Rationes: Ordines isti, subdiaconatus scilicet et ordines minores, non sunt a Christo, sed ab ecclesia instituti, nam: a) In primitiva Ecclesia non aderant nisi duo ordines, presbytera– tus scilicet et diaconatus; Ecclesia postea ordines minores instituit. «Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbyteratum. Hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse; super his solum prae– ceptum habemus Apostoli» (7). b) Isti ordines facile mutantur, immo et abrogantur; sed postea rursus redintegrantur; qúod fieri non posset si a Christo essent instituti. e) In Ecclesia Graeca desunt plures ordines minores: ostiariatus, ·exorcitatus et acolythatus, et solum retinent lectoratum et subdiacona– tum (8). d) Nec specialem gratiam videntur hi ordines minores expostulare, ad eorum officium rite exsequendum; immo Ecclesia quandoque laicis ·permittit functiones subdiaconatus exercere. e) In collatione ordinum minorum deest materia sacramenti, nem– pe manuum impositio. Ergo non sunt sacramenta. f) Ordines minores possunt, ex commissione Sanctae Sedis, conferri .a simplici sacerdote presbytero. Consectaria uniuscujusque sententiae, sunt magni moi:nenti; nam si affirmativam sequaris, dicere debes omnes et singulos ordines, non ponentibus obicem, conferre characterem et specialem gratiam; si ta– .roen negativam, neutrum admittere cogeris. 834. Quomodo in sententia affirmante explicetur Ordinum minorum institutio a Christo. - Secundum hanc sententiam potestas ordinis, a Christo instituta, est aliquid unum pe1rfectum, quod totalitatem obtinet in episcopatu, utpote sacerdotium plenum. Haec igitur plenitudo habetur in episcopatu eo quod potestas episco- ----- (5) De ordinibus conferendis, «Advertat». (6) DURANDUS, in IV Sentent., dist. 24, q. 1, n. 9; CAJETANUS, Opuse., t. l. tr. 2; SOTO, in IV Sentent., q. l, a. 4, concl. 7; BENEDICTUS XIV, De Synodo dioe– cesana, lib. 8, c. 9, n. 3; STUI!. ALPHONSUS, lib. 6, n. 737; MORINUS, De sacra ordinat., p. 3, c. 1; FERRONE, De Ordine, n. 81; FRANZEL,T.N, De •Tra~ ditione, th. 17; PEscH, De sacramento Ord., n. 585 sqs.; GASPAKRI, De sacr. Ordinat., 1, n. 41; HUARTE, op. cit., n. 20 sqs., et alii; SThS, loa. cit., n. 26. (7) Urbanus II, apud MANSI, 20, 738. '(8) Cfr. JUGIE, t. 3, p. 407.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz