BCCCAP00000000000000000000583
DE EFFICACIA SACRAMENTORUM, th. 3, n. 33-35 27 Haec est ipsorum doctrina generalis quam nunc ·appUcant ad sacra– menta; et dicunt, ettam in sacramentts, solam fldem justificare; sii,cra– menta non habent aliam virtutem nisi fldem excitare; fldes revera exci– tatur et nutritur per verbum Dei praedicatum vel lectum, per lectionem Sacrae Bibliae, per conciones.... ; sed etiam, et quidem praecipue,. per sa– cramenta, quae ideo instituta sunt ut nostra imbecillitas erigatur, ut .nostra fldes magls ac magls foveatur, nutriatur et flrmetur. «Nos dicimus, alt Lutherus, nec Novi nec Veteris T.estamenti sacra– menta, sed solam fidem justificasse» .(5). «De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntartis Dei erga nos ad excitandam et confirmandam fidem in his qui utuntur proposita» (6). · Secundum Zwinglium sacramentli sunt signa quibus probatur ali– quem esse militem seu candidatum Christi. «Sunt ergo., sacramenta signa vel cae,remoniae, pace tamen omnium dicam sive haereticorum sive ve– terum, quibus se hamo Ecclesiae probat aut candidatum aut militem esse Cnristi, redduntque Ecclesiam totam certiorem de, tua fide quam te,, (7). Modernijtae dicunt sacramenta nullum alium effectum habere nisi in mentem hominum revocare praesentiam Creatoris semper beneflcam, 34. Censura.-Est de fide divina et catholica definita, in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit haec sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta esse, a s.» (8). «Si -quis dixerit sacramenta Novae Legis non continere gratiam quam significant; aut gratiam non ponentibus obicem non conferre, quasi sig– na tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel justitiae, et no– tae quaedam christianae professionis, quibus apud homines discernun- tur fideles ab infidelibus, anathema sit» (9). · Hanc etiam doctrinam Protestantium, nostris temporibus renovatam a Modernistis, damnavit Pius X his verbís: «Sacramenta eo tantum exspectant ut in mentem hominis revocefit praesentiam Creatoris sem– . per beneficam» (10). Leo XIII ait «sacramenta Novae Legis... debere gratiam et significa– :re quam efficiunt et efficere quam significant» (Denzinger, 1963). 35. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura, quando fit sermo de ritu sacramentorum deque ejus effectu, assignatur gratia tamquam effectus proprius; numquam vero indicatur sacramenta esse ad excitandam fidem aut ad eam nutriendam. Sic in Baptismo: «Baptizetur unusquisque vestrum in remissioneín peccatorum» (11). · (5) De oaptivitate babylon. eccl., c. «De baptismo», «Quid ergo». (6) Confessio August., a. 13. (7) De vera et f(J,lsa Religione, CI. 3, 23. Ita etiam MELANCHTON, Apologia con-– fessionis, «De numero et usu sacramentorum». (8) DENZINGER, 848. , (9) DENZJNGER,' 849. (10) DENZINGER, 2041 et 2089, (11) Act. Apost., 2, 38; Joan., 3, 5; Eph., 5, 26; Tit., 3, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz