BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTA.LITA.TE ORDINUM,. th. 4, n. 830-832 463 positionem manuum Episcopi et per quamdam orationem, qua rogatur Deus ut eos illuminet, Spiritu Sancto repleat, ad eorum munera rite exsequenda. Jamvero in his omnia elementa continentur veri ac proprie dicti sacramenti. Ergo (12). 831, De tempore quo diaconatus fuerit institutus.-Probabiliter in Ultima Coena, simul cum presbyteratu, aut post resurrectionem quando per quadraginta dies cum Apostoüs Jesus conversatus est de regno Dei.. 4. 0 ) · DE SUBDIACONATU ET ALIIS ORDINIBUS MINORIBUS. Cum de his omnibm¡ ordinibus disputetur inter theologos utrum sint sacramenta, de omnibus simul sumptis agendum est in praesenti; prae– terea, subdiaconatus in primitiva Ecclesia Romana, et etiam nunc in Graeca, ínter ordines minores recensetur; quare optimo jure de omni– bus simul sumptis quaeritut utrum sint sacramenta, seu utrum illi ri– tus externi et sensibiles, quibus conferuntur, rationem habeant veri sa– cramenti. Modus procedendi: curn: res sit undequaque dubia, et nec auctori– tate theologorum nec pondere rationum possit in unam potius quam in alteram sententiam resolvi, conveniens duximus rem non dirimere, sed tantum rationes uniuscujusque proponere, ut inde benevolus lector sibi ipsi resolvat. 832. Sententia affirmans: (Stus. Thomas, Albertus Magnus, Stus. Bonaventura, Scotus, Stus. Bellarminus, et -inter hodiernos De Augusti– nis, Billot, Hugon, Tanquerey, Van Noort, Zub.izarreta ... ) (1). Rationes: a) Eugenius IV in Decreto pro Armenis sub sacramento._ Ordinis ponit septem ordines majores et minores; assignat materiam uniuscujusque et assignat formam sacerdotii, et ait: «Et sic de aliorum Ordinum formis prout in Pontificali Romano late continetur», et tan– dem episcopum designat ordinarium ministrum hujus sacramenti (2). b) Concilium Tridentinum docet adesse in Ecclesia praeter sacer– dotium Ordines majores et minores (3). Et deinde definit sacram Or– dinationem (sine una restrictione) esse vere et proprie sacramen- tum (4). · (12) Constitut. Apost., lib. 8, c. 17, 18; DpcHESNE, Origines dlu culte chrétien. ed. 5, pag. 374. 389, 550. (1) STUS. THOMAS, suppl., q. 35, a. 2, et q. 37, a. 3; STUS. ALBERTU¡;¡ MAGNUS, in IV Sentent., dist. 24, ª· 16; $TUS. BONAVENTURA, in IV Sentent., dist. 24, p. 1, a. ~. q. 4; ScoTus, in IV sentent., dist. 2.4, q. unica, n. 12; STUS. BEL– LARMINus, De Ordine, c. 8; DE AUGUSTINI~, De Ordine, a. 6; BILLOT, op., cit,, th. 29, § 2; HUGON, op. cit., pag. 531 sqs.; TANQUEREY, op. cit., :n. 815; VAN NOORT, OP. cit., n. 217; ZUBIZARRETA, OP. cit.. :n. 648. (2) DENZINGER, 701. (3) DENZINGER, 962; cfr. QUERA, E! Concilio de Trento 11 Zas órdenes inferiores, al diaconado, in EstEcl. (1925), 337-358. (4) DENZINGER, 963.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz