BCCCAP00000000000000000000583
. 462 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 4, n. 826-830 826. Adversarii.-Durandus et Cajetanus dixerunt diaconatum non esse sacramentum (3). 827. Censura.-Est sententia non tantum communis, sed etiam, jux– ta aliquos theologos, de fide· (Vasquez), aut proxima fidei (Tanner); com– munis et certa ( 4). Nam: a) de fide est quod saGra hierarchia, ex ordinatione divina, constet «ex episcopis, presbyteris et ministris» (5). Ministri esse debent saltem diaconi. Ergo diaconi sunt divina ordinatione instituti. Praeterea, in ordinatione diaconi dicuntur verba: «Accipe Spiritum Sanctum» ... Sed haec verba non dicuntur frustra, juxta definitionem Tridentinam (6), sed per ipsa confertur Spfritus Sanctus. Ergo sequitur diaconatum esse sacramentum, id est, ritum sensibilem a Christo insti– tutum, collativum gratiae ... 828. Probatur ex Sacra Scriptura.-In textu supra .allato (7), agitur de quodam murmure inter Graecos adversus Hebraeos excitato, ex eo videlicet quod eorum viduae despicerentur in ministerio quotidiano; quapropter septem viri, pleni fide et sapientia et Spiritu Sancto, electi sunt ut sacerdotum adjutores exstitissent in muneribus sacris. Apostoli electis manus cum oratione imposuerunt; electi diaconi acceperunt gra-:– tiam Spiritus Sancti, uti constat ex aliis locis (8): «Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos». Ergo ordinatio istorum septem diaconorum, facta cum impositione manuum et oratio– ne, erat verum sacramentum, signum sensibile a Christo institutum, col– lativum gratiae. 829. Ex Traditione, constat: a) Diaconos fuisse ab Apostolis cons– titutos ut ministros Ecclesiae et episcopatus. «Diaconas... apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Ecclesiae ministros» (9). b) Venerandos esse ut Jesum Christum eo quod mandatum Dei ha- beant (loe. supra citato). e) Eucharistiam praesentibus dispensare et ad absentes deferre (10). d) Assistere oblationi sacrificii, quam peragit presbyter (11). Ex Traditione igitur constat diaconos in magna aestimatione habi– tos fuisse, functionibus sacris, tamquam ministros, adstitisse, sacram Eucharistiam mihistrasse, sacerdotibus in ministerio sacro adjuvasse ... 830. Ex ritu liturgioo ordinationis.-Modus di:aconos ordinandi praescribitur in omnibus antiquissimis Liturgiis, et semper fit per im- (3) DURANDUS, in IV Sentent., dist. 24, q. 2, n. 7; CAJETANUS, OPUSC., t. 1, tr. 2. (4) VASQUEZ, in III, disp, 238, c. 2, n. 12; TANNER, De Ordine, disp. 7, c. 2, dub.. 2, n. 39; SThS, !oc. cit., n. 15. (5) DENZINGER, 966. (6) DENZINGER, 964. (7) Act. Apost., 6, 2-6. (8) Act. Apost., 8, 17; 13, 3; 19, 6. (9) STUS. CYPRIANUS, Epist. 3, n. 3; PL, 4, 408. (10) STU$. JUSTINUS, I Apol., c. 65; Journel, 128. (11) STUs. OYPRIANUS, Epist. 5, n. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz