BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTALITATE ORDINUM, th. 4, n. 824-825 461 «Si quis dixerit Episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vez eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem, a. s.» _(10). 2. 0 ) Concilium Tridentinum definivit ordinarium ministrum sanctae Confirmationis esse soJum episcopum. «Si quis dixerit sanctae Ca,nfirmationis ordinarium ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem, a. s.» (11). 3. 0 ) Concilium Tridentinum, cap. 4 de ordine ait: «Episcopos... presbyteris supe,riores esse ac sacramentum Confirmationis conferre, mi– nistros Ecclesiae ordinare atque alia pleraque peragere ipsos posse, qua– rum functionum potestatem reliqui inferioris arrdinis nullam ha- bent» (12). · 4. 0 ) Concilium Tridentinum definivit sacram hierarchiam in Ecclesia . catholica constare episcopis, presbyteris et ministris. «Si quis dixerit in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam... quae constat e1x episcopis, presbyteris et ministris, a. s.» (13). Quare dicen.dura existimamus: a) Inter episcopos et presbyteros adest discrimen in potestate or– dinis. b) Hoc discrimen in eo consistit quod episcopi habent · potestatem ordinandi et confirmandi «quarum functionum potestatem reliqui infe– rioris ordinis nullam habent». c) Haec potestas non est episcopis cum presbyteris communis. d) Cum historice nondum constet de interpretatione documentorum Innocentii VIII, Bonifatii IX et Martini V, dicendum nobis videtur po– testatem episcopalem et presbyteralem plane distingu~ inter se, hanc– que sententiam conformiorem esse verbis Concilii Tridentini. 3. 0 ) DE DIACONATU THESIS 4.ª: Diac-0natus, seu ritus sensibilis quo aliquis in diaoonum ordi– natur, est verum sacramentum. 825. Diaconus.-rn Sacra Scriptura ille dicitur diaconus qui epis– copum adjuvat et presbyterum in praedicatione verbi divini, in baptis– mo et in a'liis ministeriis altaris. «Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanct_is in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus» (1). «Non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare men– sis. Considerate ergo, fratres, .viras ex vobis boni testimonii septem... Et elegerunt Stephanum... et Philippum, et Prochorum et Nicanorem...» (2). . (10) DENZINGER, 967. (11) DENZINGE,R, 873. (l 2) DENZINGER, 960. (13) DENZINGER1, 966, (1) Ad, Philip., 1, l. (2) Act. Apost., 6, 2-2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz