BCCCAP00000000000000000000583
460 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 3, n. 822-824 822. Nota bene.-Sententia Veterum negans episcopatum esse sacra– mentum, negat etiam dari in episcopatu et novam gratiam, et novum characterem, distinctum a charactere presbyterali, et novam potesta– tem, et. tantum admittit in Episcopatu quamdam ampliationem et ex– tensianem characteris presbyteralis ad actiones proprias ipsius, in quan– tum scilicet episcopus potest aliis communicare potestatem consecrandi Eucharistiam, potest confirmare et gubernare, quae omnia in sola po– testate presbyterali non inveniuntur (6). 823. Scholion: Qua ratione episcopi et presbyteri distinguantur.– Scimus primis Ecclesiae temporibus hanc vocem «episcopum» desig– nasse sive episcopos sive simplices presbyteros, juxta illud Sti. Joan– nis Chrysostomi: «Quid hoc? An unius civitatis plures erant Episcopi? .. Nequaquam, sed presbyteros ita appellavit (Apostolus Paulus, ad Phil 1, 1). Tune enim, nomina adhuc erant communia. Procedente vero tem• pore proprium cuique 1 distributum est nomen Episcopi et Presbyteri» (7). In fine tamen saeculi II jam habetur discrimen inter episcopum et simplicem presbyterum, inter sacerdotes primi ordinis et sacerdotes se– cundi ordÚüs. Hinc exsurgit quaestio de distinctione inter. episcopum et presbyte– rum ratione potestatis qrdinis, quae ita proponi potest: utrum episcopus et sacerdos-presbyter eamdem habeant potestatem ordinis, an e con– tra, in consecratione episcopali detur potestas ordinis (confirmandi et ordinandi) quae non confertur in ordinatione presbyterali. Nunc autem. jam scimus ex alibí dictis _(8) sacerdotem presbyterum, accedente delegatione Sanctae Sedis, posse esse ministrum extraordina– rium Confirmationis, ac proinde ipsum aliqua potestate radi.cali gaude– re qua possit Confirmationem administrare. Hinc quaeritur specialiter de potestate ordinandi, utrum scilicet in ordinatione presbyterali aliqua conferatur potestas ordinandi ita ut simplex sacerdos sine una alía consecratione, etsi accedente delegatio– ne Sanctae Sedis, possit ordines majores conferre. Duplex sententia. ~ Fuerunt aliqui theologi antiqui qui negarunt quamlibet distinctionem ínter utramque potestatem episcopalem et pres– byteralem. Alii tamen theologi hanc distinctionem admiserunt. Ad theologos modernos quod attinet, dicendum est quod dum aliqui hanc distinctionem affirmant, alii eam negant (9). Prima sententia innititur traditione, doctrina Concilii Tridentini et auctoritate theologorum. Secunda vero, argumenta desumit ex tribus casibus in quibus Inno– centius VIII, Bonifatius IX et Martinus V concesserunt abbati majori facultatem ordines majon,s (subdiaconatum, diaconatum et presbyte– ratum) suis subditis conferendi. 824. Quid a nobis dicendum?-1. 0 ) Concilium Tri!dentinum defini– vit episcopos esse ·presbyteris superiores et potestatem episcopalem con– firmandi et ordinandi non esse cum presbyteris communem. (6) Cfr. BILLOT, op, cit., th. 31, § 2; HUGON, t. 3, pag. 721; BILLUART, diss. 4, a. 2., (7) In Epist. a.d Phil., c. 1; PG, 62, 183; Journel, 1205. (8) Cfr. supra, n. 324 sqs. (9) De tota hac quaestione cfr. BAISI, Il ministro straordinario de.olí ordini sacramentali; Pum DE LA B., in EstEcl. (1925), 113 sqs.; IDEM, De Ordine, n. 1051-1061; LENNERZ, De sacramento Ordinis, n. 141 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz