BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMEJNTALITATE ORDINUM, th. 3, n. 818-821 459 Multi vero theologi et Canonistae, tam veteres quam moderni afflr– mant esse sacramentum. Sic Altissiodorensis, Bellarminus, Vasquez, Pesch, Herve, Zubizarreta et alii bene multi (4). Utraque sententia est probabilis. ·sententia tamen affirmativa est probabilior. Unde sic enuntiamus nostram thesim. THESIS 3.ª: Episcopatus, seu ritus quo presbyter consecratur in episcopum, est verum sacramentum. 819. Censura.-Quod ritus quo aliquis sacerdos in epis,copuni eve– hitur sit verum Novae Legis sacramentum, est doctrina omnino certa et communis. 820. Probatur ex Sacra Scdptura.-In Epist. II ad Tim., 1, 6: «Ad– moneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per irnpositionem manuum mearum» agitur certe de ordinatione quae est sacramentum. Atqui haec ordinatio est ordinatio Timothei in episcopum per imposi– tionem manuum Pauli. Ergo episcopatus, seu ritus quo presbyter con– secratur in episcopum, est sacramentum. 821. Ex ritu conse,crationis: a) Est ritus sensibilis, fit per imposi– tionem manuum et per impositionem libri Evangeliorum cum verbis: «A,ccipe Spiritum Sanctum... » b) Collativus gratiae, nam quando haec verba proferuntur: «Acci~ pe Spiritum Sanctum... » non frustra dicuntur. «Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum Sane• tum, ac proinde frustra episcopos dicere: Accipe Spiritum Sanctum, aut per eam non imprimi characterem... a. s.» (5). e) Confertur nova potestas et . quidem inamissibilis et indelebilts, nempe potestas alios ordinandi, confirmandi, gubernandi; quae potestas eis confertur in ipso momento consecrationis, non vero in die vel hora electionis. d) A Christo institutus, nam nemo. nisi solus Deus, potest ritui sen– sibili alligare infallibilem collationem gratiae. Consectaria hujus theseos.--.Si ·Episcopatus, seu ritus quo presbyterr consecratur in episcopum, est verum sacramentum, sequitur episcopa– tum, novam gratiam sacramentalem significare et conferre, et novum characterem, distinctum scilicet a charactere presbyterali imprimere, in ordine ad exercendas functiones episcopatus prop:rias. STUS. THOMAS, Suppl., q. 40, a. 5,; SCOTUS, in IV Sentent., dist. 24; CA• PREOLUS, in IV Sentent., dist. 25, q. unica, a. 1; SOTO, in IV Sentent.• dist. 24, q. 2, a. 3 ; BILLOT, De Eccl. Sacramentis, t. 2, De Ordine. (4) ALTISSIODORENS.IS, Summa, lib. 4, tr. 8, q. 1; STUS. BELLARMINUS, De or– dine, c. 5; VASQUEZ, in III,_ disp. 240, c. ,4; PESCH, De sayramento Ordinis, n. 613 sqs.; l-IEIWE, De Ordine, n. 497 ; ZUBIZARRETA, OP. cit., n. 638; liUAR– TE, op. cit., n. 50 sqs.; VAN NooRT, OP. cit., n. 2,10; SThS, De Ordine, n. 15: LERCHER, loe. cit., n. 693 sqs.; LENNERZ, h. l. etc. (5) DENZINGER, 9_64.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz