BCCCAP00000000000000000000583

458 DE SACRAMENTO ORDINUM, th. 2, n. 816-818 At scimus etiam quod supra potestate:rn presbyteratus adsit alia su– perior potestas, nempe episcopatus, jure divino in Ecclesia a Christo ins– tituta. «Si quis dixerit, in Ecclesia catholica non esse hierarchiam, divina -0rdinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et minis– tris, a. s.» ( 1). Scimus praeterea quod haec superior potestas episcopatus in eo con– sistat quod episcopus sit minister Ordinum Confirmationis et Ordinis, -et praeterea possit subditos legibus ligare, poenis coercere, etc.... ; dum, e contra, simplex sacerdos, nec possit sacramentum Confirmationis ad– ministrare, nec alium presbyterum aut episcopum ordinare et consecra– re, nec jurisdictionaliter agere ... Brevius, episcopi sunt presbyteris superiores, tam quoad potestatem -ordinandi et confirmandi (potestas ordinis), quam quoad potestatem le– ges ferendi et subditos ligandi (potestas jurisdictionis). «Si quis dixerit, episcopos non esse presbyteris superiores, vel non liabere potestatem confirmandi et ordinandi, vez eam, quam habent, Ulis esse cum presbyteris communem.. ., a. s.» (2). 817. Status quaestionis.-Nunc igitur quaeritur: episcopatus estne ,sacramentum? Id est, ritus ille, quo confertur potestas episcopatus, estne verum ac proprie dictum sacramentum, characterem imprimens, et gra– tiam producens ex opere operato? Distinctiones faciendae.-Potestas episcopatus dupliciter considera– :ri potest: a) Adaequate, in quantum est sacerdotium plenum, seu in quantum -.complectitur totam potestatem quae est in presbytero simul et in epis– •copo. b) Inadaequate, in quantum distinguitur a potestate presbyteri, ali– .quid ei addens, nempe potestatem ordinandi, confirmandi et guber– nandi. Nunc autem, evidens est quod episcopatus, adaequate sumptus, sit ve– rum sacramentum; valent enim pro eo omnia quae antea diximus de _presbyteratu. Proinde in praesenti inquirendum restat utrum episcopatus, inadae– q_uate sumptus, in quantum scilicet aliquid addit supra presbyteratum, -sit etiam sacramentum. · Haec omnia facili modo intelliguntur si hoc modo proponas quaes– tionem: si aliquis sacerdos in episcopum consecraretur, ille ritus quo :ad episcopalem dignitatem evehitur, estne sacramentum? · 818. Sententiae.-Theologi Veteres, ut Alensis, Albertus Magnus, Stus. Bonaventura, Stus. Thomas, Scotus, Capreolus, Sotus, et inter ho– diernos Billot, negant esse sacramentum .(3). ( 1) DENZINGElR, 966. '(2) DENZINGER, 967, (1) DENZINGER, 966, (2) DENZINGER\ 967. (3) ALENSI!,, IV, q, 20, membr. 8, a. 1; ALBERTUS MAGNUS, in IV Sentent.• dist, 24, a 39; STUs BüNAVENTURA, in IV sentent., dist, 24, P. 2, a. 2, q. 3;

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz