BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRAMENTALIT'ATE ORDINUM, th. 2, n. 813-816 457' instituuntur (5). Jamvero haec omnia indicare videntur presbyteratum esse sacramentum: agitur enim d.e rebus maximi momenti ... Attamen, res est sané difficilis quia nescimus utrum his in casibus. sermo sit de presbyteris-sacerdotibus,. an etiam de presbyteris-episcopis. Certo certius de presbyteris-sacerdotibus videtur agi in J Tim. 5, 17,.. nam Apostolus Paulus Timotheum episcopum monet circa modum agen– di cum presbyteris: «Qui bene praesunt presbyteri, duplici ñonore ña– beantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina» ... «Adversus pres– byterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testi- bus» (v. 19). , . Caeterum Ecclesia hos textus semper intellexit de presbyteratu-sacer-– dotio a Christo instituto in ratione Sacramenti. 814. Ex Patribus.- Sicut igitur nostra thesis, ex sola Sacra Scrip– tura, res dubia manet, ex Traditione tollitur quaelibet obscuritas, nam Patres clare omnino admittunt, praeter episcopos, alios presbyteros-sa– cerdotes, et quidern ex divina institutione constitutos, quibus competit «sub episcopo» offerre sacrificium aliaque hujusmodi. Inter Patres Apostolicos, Stus. Ignatius ait presbyteros esse «loco, senatus apostolici», illos .revereri debere «ut senatum Dei». «Hortor, ait ipse, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis,_ episcopo praesidente loco Dei, et presbyteris loco senatus apostolici; et diaconis miñi suavissimis concreditum ñabentes ministerium Jesu Cñris– ti» (6). «Cuncti similiter revereantur diaconas ut mandatum Jesu Cñristi,. et episcopum ut Jesum Cñristum Filium Patris; et presbyteros ut sena– tum Dei et Concilium Apostolorum: sine his Ecclesia non vocatur» (7). Inter Patres posterioris aetatis, Stus. Hieronymus ait: «Quid facit,. excepta Ordinatione, Episcopus, quod presbyter non faciat?» (8). 815. Ex ritu ordinationis.- In omnibus liturgiis tarn latinis quam graecis, presbyteri ordinantur cum impositione manuum Episcopi et ora– tione: «Accipe Spiritum Sanctum», aut. alía aequivalenti, qua implora– tur gratia Spiritus Sancti. Jamvero in hoc modo agendi omnia exstant. · elementa necessaria ad verum sacramentum constituendum, nempe ri– tus sensibilis, collativus gratiae, institutus a Cñristo, quatenus ritui sen– sibili adnectitur productio gratiae. Ergo dicendum est Ordinem presby– teratus esse verum ac proprie dictum sacramentum. 2. 0 ) DE EPISCOPATU 816. Connexio materiae.-Jam sciínus ritum sensibile'rri, per quein confertur potestas presbyteratus, esse vere ac proprie sacramentum~ quandoquidem deesse nequeat sacramenti ratio illi ritui cui attribuitur collatio tantae potestatis. · (5) I Tim., 4, 14; 5, 22. (6) Epist. ad Magn., c. 6, n. 1; Journel, 44. (7) Epist. ad Trall., c. 3, n. 1; Journel, 49. (8) Epist. 146 ad Evang., n. 1; Journel, 1357.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz