BCCCAP00000000000000000000583

456 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 2, n. 809-813 § II.-DE SACRAMENTALITATE ORDINUM Nunc autem, de istis ordinibus singillatim inquirendum est utrum omnes et singuli sint sacramenta, scilicet utrum actiones quibus con– feruntur, sint verum et proprie dictum sacramentum Novae Legis; et primo quidem de presbyteratu, secundo de episcopatu, tertio de diaco– natu; quarto denique, de subdiaconatu et aliis ordinibus minoribus, agendum est. 1. 0 ) DE PRESBYTERATU THESIS 2.•: Presbyteratus, seu ritus quo clericus ordinatur in presbyterum, est verus Ordo et verum Novae Legis sacramentum. 810. Quid sit presbyter.-Presbyter (presbyteros) idein est ac senior et designat clericos qui in sacerdotes deligebantur; hi autem sacerdotes vocati essent presbyteroi, vel quia provectioris aetatis essent, vel quia talem sanctitatem habuissent electi ut ante eorum promotionem senes in omnium aestimatione viderentur. Hoc nomine aliquando designabantur episcopi, aliquando vero sim– plices sacerdotes, usque tandem mos invaluit hoc nomine designandi solos sacerdotes. 811. Adversarii.-Sunt omnes et soli qui sacramentum Ordinis negant. 812. ,Censura. - De fi.de div. cath. definita in Conc. Tridentino, in quo haec habentur: a) Quod sacerdotibus competat potestas consecrandi Eucharistiam, quae potestas, uti scitur, est omnium maxima, et peccata dimittendi .et retinendt «Hoc autem (sacerdotium) ab eodem Domino Salvatore nostro insti– tutum esse, atque apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potes– tatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sangui– nem ejus, necnon et peccata dimittendi et retinendi, sacrae litterae os– tendunt, et Catholicae Ecclesiae traditio semper docuit» (1). b) Quod Ordo sit verum sacramentum (2). Si igitur Ordo est verum sacramentum Novae Legis, non potest deesse talis ratio sacramenti illi ritui per quem maxima potestas confertur. Ergo definitum est in Conc. Tridentino ordinationem presbyteralem, qua clericus evehitur in sacerdotium, esse sacramentum. 813. Probatur.- Potestne id probari ex sola Sacra Scriptura? Multa sane dicuntur in Sacra Scriptura de presbyteris: laborant in verbo et doctrina (3); pascunt gregem Christi (4); impositione manuum (1) DENZINGER, 957. (2) DENZINGER, 963. (3) J Tim., 5, 17. (4) I l'etr., 5, 1 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz