BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTALITATE ORDINUM, th. 2, n. 807-809 455 natione theologica probatur maxima congruentia institutionis ali– cujus ritus sensibilis, quo in Ecclesia aliqui homines ad sacra facienda et administranda publica auctoritate deputentur; et i:'evera, institutus fuit talis ritus ad íilios Dei et Ecclesiae generandos, ad milites robo– randos; cur non institÚ.eretur ad constituendos Ulos qui haec tam sanc– ta munia peragere debent, sive baptizando, sive peccata remittendo et sacram Eucharistiam conficiendo?... . Sed etiam probatur conveniéntia institutionis ritus sensibilis qua sacramenti, scilicet qua collativi gratiae, nam illi qui ad munia tam sancta evehuntur, gratiis specialibus indigent ad ea rite peragenda. Ergo conveniens era:t sacramenti Ordinis institutio. · 808. Quandonam hoc sacramentum fuerit institutum. - In Sacra Scriptura nihil habetur, sed probabilitér Christus instituerit Ordinem, partim in Ultima Coena, quando Apostolis dixit: «Hoc tacite in meam commemoratzonem~, et partim post resurrectionem, quando eis contulit potestatem peccata remittendi et Ecclesiam pascendi _(16). ART. II De numero ordinum et de eorum sacramentnlitate. § I.-DE NUMERO ORDINUM 809. Connexio materia,e.-Adest igitur in Nova Lege sacra'nientum Ordinis quo clericis confertur aliqua potestas relate ·ad munia sacra peragenda; haec potestas sacra peragendi potest esse major vel mi– nor, prout sese extendat ad munia majoris vel minoris momenti; et prout obligationes majores vel minores inducat; hinc dantur in Ec– clesia plures Ordines, seu gradus potestatis, et piures quoque Ordi– nationes, seu ritus sensibiles quibus haec traditur potestas. Non conveniunt Theologi in enumeratione Ordinum, seu graduum; alii enumerant septem: Presbyteratus, diaconatus, subdiaconatus, aco– lythatus, exorcitatus, lectoratus, et ostiariatus. Alii enumerant octo: Episcopatus, presbyteratus ... , etc., et tonsu– ratus. Sententia communis, enumerat septem, nam tonsura non est ardo, et episcopatus et presbyteratus includuntur sub sacerdotio; quare ordines sunt: Sacerdotium ( complectens episcopatum et pres– byteratum), diaconatus, subdiaconatus, acolythatus, exorcitatus et os– tiariatus. Nota bene.-Etsi plures sint ordines, unum tamen est sacramentum Ordinis; interiores enim ordines se habent ad episcopatum, in quo est plenitudo sacerdotii, sicut imperfectum ad perfectum, et sicú.t potestas · ad totum potestativum; id est, tota ratio Ordinis invenitur ·in episcopa– tu; in aliis vero, nonnisi quaedam ordinis participatio (1). (16) DENZINGER, 949. (1) STIJS, THOMAS, Suppl., q. 37, a. 1, ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz