BCCCAP00000000000000000000583

454 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 1, n. 806-808 b) Conferens gratiam, nam Timotheus :gane gratiam (jarisma) ac– cepit per impositionem manuum presbyteri. Jamvero jarisma, etsi saepe saepius significet gratias gratis datas, aliquando designat gratiam sanc– tificantem et quod in casu de illa sit sermo, exinde patet quod: 1. 0 ) haec, gratia conferri debet signo externo et infallibili, imposi– tione manuum, dum gratiae gratis datae dantur libere a Spiritu Sancto; 2. 0 ) haec gratia potest, e voluntate Timothei, sive exstingui sive ex– citari. Jamvero haec potestas nullo modo invenitur in homine respectu habitó ad gratiam gratis datam, quae quidem ab homine recipitur, sed ab homine nequit aliis communicari; 3. 0 ) haec gratia secum fert non spiritum timoris, sed «virtutis et dilectionis et sobrietatis»; quae omnia gratiae sanctificanti optime con– veniunt, non vero gratiae gratis datae. Verba adhibita «per prophetiam» non significant quod per impositio– nem manuum Pauli, collatum fuerat Timotheo donum prophetiae, sicut intelligere volunt Protestantes. sed quod Paulus Timotheum in presby– terum assumpserit «cum speciali Spiritus Sancti revelatione aut jus– sione», juxta illud Apostoli: «Hoc praeceptum commendo, tibi, fili Timo– thee, secundum praecedentes in te prophetias» (12). Caeterum nulla in eo esset difficultas, nam tune, simul cum gratia sanctificanti, conferrentur et aliae gratiae datae ad fidem commendan– dam et facilius dilatandam. Et in casu verbum «jarisma» aptissime adhi– beretur, nam significaret, et gratiam sanctificantem et gratis datam, nempe patestatem sacerdotalem plenam. A Christo institutus, nam ipse solus potest vim producendi gratiam ritui cuidam ·sensibili al!igare. Permanenter, narg.,-Apostoli, et hunc ritum ipsi applicant, diaconos et presbyteros constituendo (13), et eamdem potestatem alios ordinandi discipulis communicant; praeterea, id etiam colligitur ex fine institu– tionis, nam hunc ritum Christus instituit ut Ecclesia habuisset minis– tros, quibus semper indiget, ad Ecclesiam gubernandam et ad sacra munera obeunda. 807. Ex Patribus.-Fides Patrum in multis testiinoniis apparet, quae tamen, brevitatis causa, omittuntur; sufficiant haec verba Conc. Tri– dentini: «Cum, Scripturae testimonio, apostolica traditione, et Patrum unanimi consensu, perspicuum sit per sacram ordinationem. quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri, dubitare nema debet ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae Ecclesiae sacra– mentis» (14). Praxis Ecc'lesiae.-Apparet in libris liturgicis et Ritualibus antiquis– simis in quibus continentur orationes et ritus per quos conferatur gra– tia et potestas Ordihis (15). (12) (13) (14) (15) 1 Tim., 1, 18. Act. Apost., 6, 6; 14, 22. DENZINGER, 959. Constitutiones Apost., lib. 8, c. 5, n. 7; Journel, 1234; cfr. GALTIER, in DTC, art. «Impositions de mains», col. 1333 sqs. Testimonia Patrum apud Journel, 20, 21, 56, 64, 65, 919, 1062, 1214, 1617, 1630, 2190.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz