BCCCAP00000000000000000000583
26 DE SAORAMENTIS IN GENERE, th. 3, n. 31-33. misso; in sacramentis vivorum, ad collationem secundae gratiae Hs qui sunt membra Christi viventis institutis, obex gratiae est conscientia status peccati; quando igitur horno non habet conscientiam peccati, quando inculpabiliter ignorat se esse in peccato, obex non existit, et gra– tiam primam accipiet in sacramentis vivorum; hoc saltem secunduxn probabiliorem sententiam. Obex-ineptitudo. Sedulo distinguere debes obicem ab ineptitudine, :seu ab incapacitate, nam ineptitudo obstat validitati sacramentorum, ,estque ordinis physici, e. g. defectus sexus quoad Ordinem, defectus -characteris quoad omnia sacramenta, defectus infirmitatis quoad Ex– tremam Unctionem... Ex hac distinctione oritur intelligentia sacram~nti informis et inva– .lidi; obex enim facit ut sacramentum sit validum, at informe, seu .sine gratia; ineptitudo vero facit ut sacramentum sit simpliciter nul– lum et invalidum. 32. Nota bene.-Remotionem obicis esse necessariam ad justiflcatio– nem tn sacramentis obtinendam, constat in multis Sacrae Scripturae Iocis: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non cre– diderit, condemnabitur» <~,. «Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si . credis ex toto corde, licet, .(3). «Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomin~ · Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum» .(4). Constat praeterea, et quidem luculentissime, ex historia catechume– norum et ex tota retro traditione christiana omnium saeculorum. Conferunt gratiam quam significant. Unumquodque. sacramentnm babet suam propriam significationem, quamque causat; effectus igitur uniuscujusque sacramenti est gratia specialis, quae vocatur gratia sa– -cramentalis; utrum haec gratia sit entitative diversa a gratia habituali, -utrum vero sit aliquis habitus supernaturalis, postea dicetur. 33. Adversarii.-Hujus partis acerrimi adversarii sunt Protestantes qui dicunt sacramenta esse signa ad excitandam fidem, qua apprehendi– mus justitiam Christi, quaque confidimus peccata nostra propter merita Christi esse nobis remissa, seu, melius, nobis non imputari. Ut doctrina Protestantium circa sacramenta clara omnino evadat, necesse est aliquid dicere de doctrina quam habent circa grat\am et jus– tificationem. Jamvero, gratia, secundum Protestantes, non est aliquod donum on– tologicum intrinsece et permanenter animae innaerens, sed consistit in mera extrinseca \mputatione meritorum Christi, qua Deus nos peccatores veluti justos reputat. Sed ut aliquis ut justus a Deo reputetur, necesse est ut ipse habea~ fidem qua credimus, aut melius, speramus peccata jam nobis non im– putari; sola igitur fides justificat, ajunt Protestantes. (2) Mt., 16, 16. (3) Act. Apost., 8, 27. (4) Act. Apost., 2, 38.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz