BCCCAP00000000000000000000583

452 DE SACRAMENTO ORDINIS, th. 1, n. 803-804 diaconatus, acolythatus, exorcitatus, Iectoratus, ostiariatus) sint ordines sacramentales, quatenus actione vere sacramentali conferantur. ART. I De sacramenti Ordinis existentia et institutione. THESIS 1 ª • Ordo est vere ac proprie sacramentum Novae Legis a Christo Domino institutum. 803. Explicatio terminorum. Quit sit ordo.-Haec vox «ardo», ety– mologice, idem est, juxta Stum. Augustinum, ac «parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio» (1). Ibi igitur dicimus esse ordinem ubi res inferiores et superiores ita inter se distribuuntur ut inferior ad superiorem referatur. Hic ordo, seu rerum dispositio, invenitur in rebus materialibus, puta in universo, et in personis, quae in diversis gradibus constituuntur. Usu ecclesiastico. Cum in societate ecclesiastica, a Christo instituta, plures inveniantur gradus pluraque ministeria, haec vox jure translata est ad designandam rectam dispositionem ipsorum; et sic in usu ec– clesiastico : a) Sensu lato, significat ipsam societatem christianam a Christo constitutam, in qua adsunt gradus laicorum et clericorum, gubernan– tium et gubernatorum, sub ipso Christo constitutorum. b) Sensu magis stricto. Sed in hac multitudine christiana adest quaedam notabilis pars, quae ministerium habet sacra mysteria pera– gendi et aliis dispensandi; et ideo «ardo» designat hanc ipsam hierar– chiam ecclesiasticam, quae, uti scitur, in diversis gradibus constituta est: scilicet episcopis, presbyteris et ministris. c) Sensu strictissimo, «ardo» designat illum ritum sacrum, quo ho– . mines christiani in certo gradu hierarchico constituuntur per potesta– tem acceptam vi ipsius ritus sensibilis quo confertur talis potestas. In nostra thesi, Ordo hac ultima acceptione sumitur, et idem est ac Ordinatio. 804. Adversarii. -1. 0 ) Protestantes, Ritualistis exceptis, plane re– jiciunt existentíam hujus sacramenti. Sic Lutherris: «Hoc sacramentum Ecclesia Christi ignorat, inven– tumque est ab Ecclesia Papae... Ridiculum est adserere pro sacramento Dei, quod a Deo institutum numquam potest demonstrari» (2). Sic Calvinus: «Impositionem manuum, qva Ecclesiae ministri in suum munus initiantur, ut non invitus· patior vocari sacramentum, ita inter ordinari.a sacramenta non numero» (3). sunt ínter Protestantes, aliqui recentiores, ut Unitarii, Episcopales, (1) De civitate Dei, lib. 19, c. 13; PL, 41, 640 .. (2) De captiv. babyl. eccl., De Ordine. (3) Instit., lib. 4, c. 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz