BCCCAP00000000000000000000583
DE SACRAMENTO ORDINIS Connexio materiae.~Cu:m jam in superioribus actum fuerit de sa– cramentis, quae perfectioni singulorum deserviunt, dicendum restat de sacramentis quae bonum societatis respiciunt. Jamvero duo sunt hujusmocii sacramenta, nempe Ordo, quo potestas traditur in ordine ad munia spiritualia peragenda, quoque fit hierar– chiá in Ecclesia, et Matrimonium, quo sanctificantur conjuges in ordine ad generationem et educationem prolis (1). Ordo dicendorum: Materiam de sacramento Ordinis in quinque ca- pitibus censemus considerandam: Caput I: De sacramenti Ordinis existentia et institutione, Caput II: De ejus matel'ia et forma. Caput III: De ejus effectibus. Caput IV: De ejus ministro. Caput V: De ejus subjecto. CAPUT I DE EXISTENTIA ET INSTITUTIONE SACRAMENTI ORDINIS In hoc capite duo debent accurate investigari: a) utrum scilicet in Ecclesia Dei sit aliquod novum sacramentum, a Christo institutum, quo specialis gratia conferatur; et b) si affirmative, utrum singuli ordines, qui in Ecclesia inveniuntur (presbyteratus, episcopatus, diaconatus, sub- (1) Praéter auctores antea citatos in Ind, Bibliog, consulendi sunt speciatim ln tract. De Ordine: BILLOT, BILLUART, PESCH, HERVÉ, ZUBIZARRETA, MAN• Z0NI; M0RINUS, Comment. historicus et dogmaticus de sacris ordinationi– bus, París, 1655; MANY, Praelectiones de sacra ordinatione, París, 1906; GASPARRI, Tractatus canonicus de sacra Ordinatione, 2 vol., París, 1893; SALTET, Les reordinations, París., 1907: VAN RossuM, De essentia sacramenti Ordinis, 1914; HUARTE, De Oraine et Matrimonio, Romae ,1931; TrxER0NT, L'Ordre et les orcUnations, París, 1925; Juom,. Theol. dogm, christ. orient., t. 3; DTC, art. <<O'rdre, Ordination».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz