BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS SUBJECT'O, th. 5, n. 800-802 449 deli qui post adeptum usum rationis, ob infirmitatem vel senium, in periculo mortis versetur» (3). Ratione.-Extrema Unctio est sacramentum quo Poenitentia consum– matur, quatenus per ipsum anima roboratur et reliquiae peccati abs– terguntur; est praeterea sacramentum quo anima manibus Dei com– mendatur et ad gloriam proxime disponitur. Jamvero haec omnia non– nisi adultis graviter infirmis dari possunt. Ergo... Adultis, quia ·ipsi soli sunt capaces remissionis peccati. Graviter infirmis, quia ipsi, in tanto discrimine positi, indigent com– mendari in manibus Dei et ad gloriam proxime disponi. 801. Quaestiunculae.-1.ª) Extrema Unctio non est per se necessa– rid necessitate medii ad sal'utem, quia est sacramentum vivorum et aliter potest salus obtineri. 2.ª) Per accidens esse potest absolute necessaria, ut si quis infirmus, in peccato mortali existens, et sensibus destitutus, et tamen antea attri– tus, non possit aliud sacramentum reclpere. 3.ª) Non est necessaria necessitate praecepti divini, quia verba Sti. Ja– cobi nonnisi quamdam exhortationem continere videntur. 4.ª) Nec praecepti ecclesiastici, quia nullibi constat. 5.ª) Non tamen est negligenda, quia hoc sacramentum institutum fuit a Christo ut infirmas roboraret et animam confortaret contra diaboli tentationes; quod melius &t e;fficacius per sacramentum fit quam per bonos actus fidei, quos ipse difflcile elicere potest. 802. De iteratione Extremae Unctionis et reviviscentia. l.º) De iteratione. a) Extrema Unctio potest iterari in alio novo et distincto morbo; quia est medicina, quae iterari potest quoties infirmitas iteretur. b) Jn eodem morbo posset iterari si, post susceptam Unctionem, in– firmus convaluerit, et rursus in aliud vitae discrimen inciderit (4). Conc. Florentinum: «Reliqua vero quatuor (sacramenta, scilicet Poe– nitentia, Extrema Unctio, Eucharistia, MatrimoniUm) characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt» (5). Conc. Tridentinum: «Quod si infirmi, post susceptam hanc unctio– nem convaluerint, iterum hujus sacramenti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitae discrimen inciderint» (6). Rituale Romanum denique: «In eadem infirmitate hoc Sacramen– tum iterari non debet, nisi diuturna sit; ut, si cum infirmus convalue– rit, iterum in periculum mortis incidat» (7). 2. 0 ) De reviviscentia. Communiter tenetur inter theologos hoc sa– cramentum, remoto obice, reviviscere .. (3) CooEX JURIS CANONICI, 940, l. (4) ere, c. 940, 2. (5) DENZINGER, 965. (6) DENZINGER, ·.910 .. (7) Tit V, c. 1, n. 14. MAN. THEOL. DOGM.-IV.-30
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz