BCCCAP00000000000000000000583
448 DE EXTREMA UNCTIONE, th. 5, n. 798-800 Quare vocabulum «vresbyteros» non intelligi debet de pluribus, sed de uno ex presbyteris. 2. 0 ) Si tamen Extrema Unctio administraretur a pluribus presbyte– ris, va-lida esset administratio, dummodo unusquisque, sensum ungendo, materiam et formam debitam applicaret. 3. 0 ) Si tandem unus sacerdos materiam adhiberet, et alter formam proferret, invalida foret administratio .(8). 4.º) Nemo potest sibi ipsi valide administrare Extremam Unctionem, uti eruitur ex S. C. de Prop. Fide, 23 martii 1844. CAPUT V DE SUBJECTO SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS THESIS 5.ª: Solus adultus baptizatus, graviter infirmus, potest valide Extre– mam Unctionem recipere. 799. Explicatio terminorum.- Solus adultus. Unde pueri ante usum rationis, et perpetuo amentes, invalide susciperent hoc sacramentum. Si tamen dubiUm adesset num puer usum rationis adeptus fuisset, sub conditione ungi deberet. Amentes, si aliquod intervallum lucidum habuissent, possent etiam Extremam Unctionem recipere. Ad validam hujus sacramenti receptionem requiritur in adulto in– tentio saltem habitualis illud recipiendi; quae tamen intentio potest esse implícita, contenta scilicet in desiderio, seu voluntate, christiane vivendi et moriendi. Graviter infirmus. Infirmus consideratur in casu non ille qui, bene vivens, statim praesumitur moriturus ex causa aliqua extrínseca, ut capitis sententia plectendus, sed ille qui ob morbum, vel senectutem, vel vulnus lethale jam existens, causam habet ipsi corpori intrinsecam mortis. Censura.-Est doctrina catholica. 800. Probatur.-Concilium Florentinum: «Hoc sacramentum nisi in– firmo, de cujus marte timetur, dari non debet» (1). Conc. Tridentinum: «Declaratur etiam esse .hanc unctionem infir– mis adhibendam, illis vero praesertim qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitae constituti videantur, unde et sacramentum exeuntium nuncupatur» (2). C_odex Juris Canonici: «Extrema Unctio praeberi non potest nisi fi- (8) Cfr. Snrs. ALPHONSUS, lib. 6, n. 724. ( 1) DENZINGER, 700. (2) DENZINGER, 910.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz