BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS MINISTRO, th. 4, n. 795-798 447 795. Censura.-Est doctrina definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit presbyteros Ecclesiae quos beatus Jacobus adducendos esse ad infirmum ungendum hortatur, non esse sacerdotes ab episcopo ordina– tos, sed aetate seniores in quavis communitate; ob idque proprium ex– tremae unctionis ministrum non esse solum sacerdotem, a. s.» (3). «Ostenditur illic (in textu Sti. Jacobi) proprios hujus sacramenti ministros esse Ecclesiae presbyteros, quo nomine ea ·loco, non aetate senio_res. aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati» ( 4). Hinc Codex Juris Canonici: «Hoc sacramentum valide administrat . omnis et solus sacerdos» (5). 796. Probatu.r eX Sacra Scriptura. a) In qua Stus. Jacobus ex– presse designat ministrum hujus sacramenti, nempe presbyteros Ec– clesiae: «Inducat presbyteros Ecclesiae» (6). Jamvero nomine presby– térorum in Novo Testamento appellantur illi qui ordinatione facti sunt sacerdotes, uti constat ex I Tim., 5, 17, II Tim., 1, 6; Tit., 1, 5. Ergo solus sacerdos est minister hujus sacrame.nti. b) Dicitur praeterea quod si infirmus in peccatis sit, remittentur ei. Jamvero peccata remittere solius est sacerdotis, non vero laici. Ex Patribus.-Patres ex textu Sti. Jacobi dignitatem sacerdotum in– ferunt suprá laicos, ex eo videlicet quod infirmi ad presbyteros Eccle– siae inducantur ut, oleo uncti, sanentur, allevientur et, si in peccatis sint, remittantur eis. Ratione theologica.-Extrema Unctio est complementum et consum– matio Sacramenti Poenitentiae. Unde sicut solus sacerdos est validus minister Poenitentiae, sic pariter ipse solus est validus minister Extre– mae Unctionis, maxime si attendatur quod administratio Extremae Unctionis non est actus jurisdictionis, sed ordinis. 797. Nota bene.-Unde recte concludes quemlibet sacerdotem, etsi schismaticum, vel excommunicatum, posse Extremam Unctionem valide conferre; nam sacerdos semper retinet potestatem ordinis. 798. Quaestiuncula: Quot sacerdotes requirantur in administratio– ne Extremae Unctionis.-Ex eo quod Stus. Jacobus idicat: «Inducat pres– byteros Ecclesiae», quaeri potest utrum requirantur plures, an unus suf– flciat. Responde 1 0: l.º) Unus sacerdos sufficit ad validam administratio– nem, quod constat ex praxi Ecclesiae, et ex expressa declaratione Ale– xandri UI: «Nos igitur tibi taliter duximus respondendum quod sacer– dos, uno praesente clerico, et etiam solus, potest infirmum ungere>> .(7). (3) DENZINGER, 929, 700. (4) DENZINGER; 910. (5) ÜODEX JURIS ÜANONICI, C. 938. (6) Jacob, 5, 14. (7) Decret., lib. 5, tit. 40, c. 14
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz