BCCCAP00000000000000000000583

446 DE EXTREMA UNCTIONE, th. 4, n. 792-794 expediat»; sensus igitur verborum Sti. Jacobi est iste: oratio fidei dabit salutem animae; et etiam corporis, si animae expediat. Concilia.-Florentinum: «Effectus est mentís sanatio, et, in quan– tum expedit, ipsius etiam corporis» (11). Tridentinum: «Infirmus ... sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur» ( 12). Ratione theologica.-Et quod id congruenter a Deo fuerit disposi– turn, ex eo apparet quod -rnors nihil aliud sit. nisi sequela peccati; si autem peccatum radicitus tolleretur, horno recuperare debet suam bo– nam dispositionem tam animae quam corporis, quoad ejus potentias tam sensitivas et vegetativas quam spirituales intellectus et voluntatis. Merito igitur Extrema Unctio sanitatem corpo:tis affert, si talis sanitas sa~uti animae expediat. 793. Nota bene.-Hinc vides quantum decipiantur christiani quando Extremam Unctionem nimium differunt,- et quantum a vero distent si hoc sacramentum ad ultimum vitae instans relinquant; nam sanitas corporis, etsi virtute divina efficiatur, non tamen fieri debet modo mi– raculoso: Deus enim, sicut in aliis bene multis, etiam in hac re provi– det cum causis secundis cooperando; quapropter ad hoc ut Extrema. Unctio sanitatem corporis efficiat, necesse est ut tempore opportuno administretur, ita ut morbus non adeo invaluerit ut sanatio impossibilis. evadat nisi per miracv.lum. CAPUT IV DE MINISTRO SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS THESIS 4.ª: Solus sacerdos est minister sacramenti Extremae Unctionis. 794. Adversarii.-a) Protestantes, eo quod Stus. Jacobus dicat infir– mos inducendos esse «ad presbyteros Ecclesiae», presbyteri autem sint «senia,res», volunt ministrum hujus sacramenti esse seniores, id .est, laicos. «Incertum est mihi, ait Lutherus, an sacerdotes velit intelligi, cum dicat presbyteros, id est, seniores» (1). b) Launoy propugnavit saltem diaconas valide ministrare hoc sa– cramentum: immo etiam laicos in casu urgen ti. e) Modernistae, quorum haec est propositio: «Seniores, qui in chris– tianorum caoetibus invigilandi munere fungebantúr, instituti sunt ab apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessarias crescen– tium ca,mmunitatum ordinationes, non proprie ad perpetuandam missio– nem et potestatem Apostolicam» (2). (11) DENZINGER, 700. (12) DENZINGER, 909. (1) De captivitate babyl. eccl., De sacramento Extremae Unctionís. (2) DENZINGER, 2050.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz