BCCCAP00000000000000000000583
DE F.,JUS EFFECTIBUS. th. 3, n. 789-792 445 Quare in praesenti duo debent accurate demonstrari: a) Quod Ex– trema Unctio remittat peccata; et b) quod haec remissio sit effectus secundarius. 790. 1. 0 ) Extrema Unctio remittit peccata mortalia et venialia.– Expresse dicitur in Sto. Jacobo: «Et, si in peccatis sit, remittentur ei». Quapropter omni jure. Concilium Tridentinum damnat eos qui dixerint «sacram unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmas» (10). Et hoc ita intelligendum est ut Extrema Unc– tio remittat pecata per se, ·ex ipsa institutione Cliristi, et ex vi ipsius formae; attamen peccata non remittit primario, sed ex consequenti, in quantum scilicet removens omnem obicem ad gloriam, removet etiam obicem peccati, vel mortalis, vel venialis, si talis obex existat. Si igitur aliquis infirmus habeat peccatum mortale et confiteri ne– queat, Extrema Unctio remittet peccatum mortale, non tamen prima– rio, sed ex consequenti, dummodo hoc sacramentum suscipiat cum· attritione supernaturali. Extrema Unctio remittit poenam temporalem.-Narii: a) hoc sa-cra– mentum hominem immediate disponit ad gloriam; sed poena retar– dat consecutionem gloriae. Ergo eam remittere debet. b) Extrema Unctio reliquias peccati abstergit. Atqui inter reliquias peccati poena enumerari debet. Ergo remittere debet poenam. Sed non necessario remittit totam poenam temporalem, sed majo– rem vel minorem prout major vel minor sit dispositio subjecti; quod exinde confirmatur quia Ecclesia post Extreman Unctionem adhuc; mo– ribundo applicat indulgentiam plenariam Apostolicae Benedictionis, quae aliquid efficere debet. 791. 2. 0 ) Uterque effectus est secundarius.-Quia in textu Sti. Ja– cobi est conditionatus: «et, s.i in peccatis sit, remittentur ei». Jamvero effectus cujuslibet sacramenti Novae Legis est absolutus et semper ob– tihetur, si obex non sit. Secus hoc sacramentum deberet administrari tam sanis quam infirmis. Ex alia parte ad remissionem peccatorum mortalium et venialium, instituta sunt alia sacramenta aliaque media: Baptismus et Poeni– tentia. Ex alia parte ab omnibus admittitur Extremam Unctionem esse sa– cramentum -vivorum. 792. 3.º) Deinde, si saluti animae expediat, sanátio corporis. . -«Et oratio fzdei salvabit infirmum et allevlaóit eum Dmninus». Jamvero haec verba, etsi primo et per se, intelligi debeant de sanatione animae per collationem gratiae sacramentalis et remi&sionem peccati, non ta– men sensum exclusivúm habent 1 sed etiam continent sanationem cor– poris, non quidem absolute, sed conditionate: «si scilicet animae saluti (10) DENZIN GER, 927.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz