BCCCAP00000000000000000000583
44.4 DE EXTREMA UNCTIONE, th. 3, n. 787-789 dierit consequitur» (3). Jamvero reliquiae peccati nihil aliud sunt quam «quaedam (mentís) debilitas et ineptitudo, quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali» ( 4). «Si quis dixerit sacram infirmorum unctionem · non conferre gra– tiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmas, sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum, a. s.» (5). 788. Probatur ratione theologica. l.ª) Extrema Unctio est sacra– mentum vivorum, nam Stus. Jacobus praesupponit infirmum esse gra– tia sanctificanti ornatum. Jamvero sacramentum vivorum producit gratiam sacramentalem. Si tamen infirmus «in peccatis sit», id est, si quae sint adhuc ex– pianda, remissionem habebit. Haec remissio, uti videtur, secundario efficitur. 2.•) Hoc sacramentum institutum fuit per modum medicationis spiritualis. Atqui «sicut corporalis medicatio praesupponit corporalem vitam in medicato, ita spiritualis spiritualem» (6). 3.ª) Extrema Unctio est, juxta Conc. Tridentinum, totius vitae christianae consummativum, quod profecto nihil aliud sibi vult nisi quod animam disponit ad immediatum introitum gloriae. Sed haec ani-: mae dispositio habetur per gratiam, quatenus gratia abstergit omnes reliquias peccati et animam confortat ad repellendos ultimas daemo– nis conatus. Ergo ... Pars 2.ª: Effectus secundarius est remissio peccati mortalis et venialis et poe– nae temporalis. 789. Status quaestionis.-Disputatur inter theologos utrum hic effectus sit primarius, vel secundarius; seu, aliis verbis, utrum Extrema Unctio instituta fuerit primario ad remittenda peccata et secundario ad conferendam gratiam specialem, animam a reliquiis peccati abs– tergentem et confortantem contra spirituales hostes. · Stus Bonaventura, Scotus, Estius, et alii dicunt effectum primarium Extremae Unctionis esse remissionem peccatorum venialium (7). Stus. Bellarminus, et alii, docent effectum primarium Extremae Unctionis esse remissionem peccatorum, tum mortaliuin, tum venia– lium (8). Nostra tamen sententia, quae est Sti. Thomae, est, conformiter ad ea quae supra diximus, Extremam Unctionem secundario remittere peccata, sive mortalia, sive venialia (9). (3) DENZINGER, 909. (4) Suppi_, q_ 60, a. l. (5) DENZINGER, 927. (6) STUS. THOMAS, SUPPl., q. 30, a. l. (7) STUs. BONAVENTURA, in IV sentent., dist. 23, ª· 1; SCOTUS, in IV Sentent., dist. 23, q. unica; EsTIUS, in IV Sentent., dist. 23, 4. (8) STUS. BELLARMINUS, De Extr. Unctione, c. 8; TOURNELY, De Extr. Unctione, q ..ult., n. l. (9) STUS. THOMAS, Suppl,, q 30, a. 1; SUAREZ, De sacramentis, disp. 41, sect. 1, n. 14; BILLUA,RT, De Extrema Unctione, diss. unica, a. 4; BALLERINr, Opus th:eol. moralis, De Extrema Unctione, n. 4 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz