BCCCAP00000000000000000000583

DE EJUS EFFECTIBUS, th. 3, n. 784-787 443 rum referat constructio grammaticalis, dummodo sensus sit deprecati– vus; sic in forma grammaticaliter indicativa, sensus poterit esse d&pre– cativus. Certo certius forma deprecativa: a) magis consonat cum verbis Apostoli: «Et orent super eum, et oratio fidei alleviabit infirmum» et b) magis congruit, quia infirmus jam ab hoc mundo discessurus, &tiai;n ab Ecclesia discedit, et .commendari debet Deo; quod optime flt per formam depre~ativam. 785. Nota bene.-Etiamsi Extrema Unctio pluribus unctionibus repe– titis perflciatur in distinctis sensibus infirmi, unum tamen est sacramen– tum, quia omnes unctiones ordinantur ad unum effectum significandum et producendum. CAPUT III DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS THESIS 3.ª: Effectus primarius Extremae Unctionis est gratia sanctificans cum specialibus auxiliis ad abstergendas reliquias peccati et ani– mam confortandam; effectus vero secundarius est remissio pec– cati et poenae temporalis; deinde, si saluti animae expediat, sa- natio corporis. · Quae omnia separatim exponemus ad majorem intelligentiam. Pars V: Effectus primarius est gratia sanctificans cum specialibus auxiliis... 786. Proba,tur ex Sacra Scriptura.- «Et oratio ejus salvabit infir– mum et alleviabit eum Dominus». Jamvero hoc verbum «sanabit» (so– sein) ex se, significat sanitatem sive corporis sive animae; sed Sanc– tus Jacobus illud semper adhibet ad designandam salutem animae (1). Hoc aliud verbum «alleviabit» (ejerei) significat excitationem a som-. no spiritualí. Jamvero haec excitatio nihil aliud est nisi confortatio quoad animam, vi cujus anima, in tanto discrimine posita, sanatur «ad reliquias peccatorum tollendas», id est, ad roborandam mentem, debilitatam ex reliquiis peccatorum. 787. Ex Concifüs: Florentino: «Effectus vero hujus sacramenti est mentis sanatio,. et, in quantum autem expedit, ipsius etiam corpo– ris» (2). Tridentino: «Res porro et effectus hujus sacramenti... Res etenim haec gratia est Spiritus Sancti, cujus unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit et aegroti animam alleviat et confirmat... et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expe- (1) Jacob, 1, 21; 2, 14; 4, 12. (2) DENZINGER, '/00.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz