BCCCAP00000000000000000000583
442 DE EXTREMA UNOTIONE, th. 2, n. 782-784 782. Materia proxima est unctio cm;poris a.egrotantis cum oleo ah Episcopo. benedicto. 1. 0 ) Dicit enim Sanctus Jacobus: «Ungentes eum oleo»; infirmus ergo ungi debet. 2. 0 ) Unctio fieri debet septies juxta Concilium Florentinum: ad oculos, ad aures, ad nares, ad os, ad manus, ad pedes, et ad renes (4). «Unctio renum semper omittatur», «unctio pedum ex qualibet ra– tionabili causa ómitti potest» (5)~ 3. 0 ) Una tamen unctio requiritur et sufficit ad valorem sacramen~ ti: «In casu necessitatis súfficit unica unctio in uno seniu, seu rectius in fronte, cum praescripta forma breviori, salva obligatione singulas rationes supplendi, cessante periculo» (6). 4. 0 ) Ad valorem sacramenti videtur non requiri quod unctiones manu immediata sacerdotis fiant, nam Codex Juris Canonici praescri– bit: «Extra casum gravis necessitatis, unctiones ipsa ministri manu, nulloque adhibito instrumento, fiant» (7). 783. Forma Extremae Unctionis in Ecclesia Latina.- «Per is t a m .sanctam unctionem, et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti. Amen». Haec forma est apta ad sacramentum Extremae Unctionis conferen– dum, nam exprimit: a) actionem sacramentalem (per istam sanctam unctionem); b) causam principalem sacramenti (et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus), et e) effectum sacramenti (quid– quid deliquisti). 784. Nota bene.-1. 0 ) Non tantum Ecclesia Graeca hodierna adhibet, sed etiam plures Ecclesiae Occidentales distinctas et valde diversas for– mas adhibuerunt in administratione hujus sacramenti; ex qua infertur Christum hoc sacramentum non in specie ipsum instituisse, sed in ge– nere, ita scilicet ut Ecclesia posset modo unam, modo aliam orationem determinare, dummodo haec oratio apta esset ad significandum effec– tum hujus sacramenti. 2. 0 ) Historice constat formas, ab Ecclesia adhibitas, fuisse optativas, deprecativas, imperativas et indicativas; controvertitur igitur ínter Theo– logos utrum ad valorem sacramenti requiratur forma deprecativa. Aliqui, ut Durandus, Estius .(8), existimarunt formam indicativam esse validam, nam Ecclesia aliquando formas indicativas approbavit. Alii tamen defendunt solam formam deprecativam esse validam. Ita Suarez, Valentía, Billuart, etc.. (9). Forsitan hae duae sententiae possint ita componi dicendo quod pa- (4) DENZINGER, 700. (5) ÜODEX JURIS CANONICI, C. 947, (6) ÜODEX JURIS ÜANONICI, C. 947, 1996. (7) CODEX JURIS CANONICI, C. 947. (8) Ita DURANDUS, in IV Sentent., dist, 23, q, 3; ESTIUS, in IV Sentent., dist. 23, parag. 10; BECANUs, De sacramentis, c. 27, q. 4. (9) ::;uAREz, De sacramentis, disp, 40, sect. 3, n. 7; VALENTIA, in III, disp. 8, q, 1, p, 2; BILLUART, De Extrema Unctione, diss. unica, a. 3, etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz