BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS MATERIA ET, FORMA, th. 2, n. 780-781 441 CAPUT II DE MATERIA ET FORMA SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS Omnia sacramenta Novae Legis rebus tamquam materia et verbis tamquam forma, in ipso momento eorum confectionis, perficiuntur; quapropter inquirendum est in praesenti quaenam sint partes essen– tiales hujus sacramenti Extremae Unctionis. Porro materia alia est proxima, alía vero remota. THESIS 2.ª: Materia remota Extremae Unctionis est olemri olivarum ab Epis– copo benedictum; materia vero proxima est unctio corporis aegro– tantis; forma denique est, in. Ecclesia Latina, oratio: «Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti, Amen.» 781. Explicatio terminorum.-Cu;m res sit clara, sufficiant in prae,- senti simplices declarationes verborum thesis. - Oleum, quia Sanctus Jacobus, in promulgatione hujus sacramenti, expresse nominat unctionem in oleo:. «Ungentes eum oleo» (1). Olivarum, Conc. Florentinum haec habet: «Quintum. sacramentum est Extrema Unctio, cujus materia est oleum olivae, per episcopum b.enedictum» (2). Convenientiam isti•us materiae sic declarat Catechismus Romanus; «Aptissime haec materia illud significat quod vi sacramenti interius in anima efficitur; nam ut oleum ad mitigandos cal'f'poris dolores magno– pere proficit, ita sacramenti virtus animae tristitiam ac dolorem minuit. Oleum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert et tuminis tam– quam pabulum prae,bet, tum ad recreandas defatigati corporis vires maxime accommodatum est. Quae omnia, quid in aegroto divina virtu– te per hujusmodi sacramenti administrationem efficiatur, declarant» (3). Ab episcopo benedictum. Quia Ecclesia ita praescripsit, et quidem quoad validitatem sacramenti, uti ex pluribus documentis aperte cons– tat, ita ut nequidem in casu necessitatis verae aliud oleum 'adhiberi possit. Requiritur praeterea ut praedictum oleum sit ad hoc benedictum, in ordine scilicet ad Extremam urrctionem; quod tamen, an requiratur ad ad validitatem sacramenti necne, non certo constat; sed cum res ma– neat anceps, si aliquis Extremam Unctionem in casu verae necessitatis ministraret alio oleo, puta catechumenorum, vel chrismatis, repetendum foret sacramentum sub conditione, cum oleo infirmorum. (1) Jacob, 5, 14. (2) DENZINGER, 700, 908, (3) P. 2, c. 5, n. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz