BCCCAP00000000000000000000583

434 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 22, n. 770-773 770. Adversarii.-a) Joannes de Polliaca,, qui adeo urgebat neces– sitatem confessionis apud proprium Parochum. ut quaelibet alia confes– sio foret invalida. «Quod confessi fratribus habentibus licentiam generalem audiendi. confessiones, tenentur eadem peccata, quae confessi fuerant, iterum confiteri proprio sacerdoti» ,(14). b) Protestantes, qui dicunt neutrum requiri. e) Pistorienses, secundum quos potestas jurisdictionis esset conve– niens, sed non necessaria. d) Quidam Veteres Scholastici dixerunt potestatem jurisdictionis con– ferri per 0rd-inationem; Ecclesiam tamen posse prohibere usum hujus potestatis .05). · 771. Censura. -a) Quod requiratur potestas ordinis, est doctrina saltem theologice certa, quae deducitur ex eo quod solus sacerdos sit minister hujus sacramenti. b) Quod requiratur potestas jurisdictionis, est doctrina definíta in Tridentino: «Quoniam igitur natura et ratio judicii illud exposcit, 1.· t sententia in subditos dumtaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse Synodus haec confirma.t, nullius momenti absolutioriem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam aut subdelegatam non habet jurisdictionem» (16). Conc. Florentinum jam dixerat: «Minister hujus sacramenti est sa– cerdos habens auctoritatem · absolvendi vel ordinariam vez ex commis– sione superioris» ( 17). Pius VI damnavit doctrinam Pistoriensium: «Doctrina synodi, quae de auctoritate absoZvendi accepta per ordinationem enuntiat... conve– niens esse ad praecavendam confusionem, ut absolvendi potestas exer– ceatur super subditos: sic intellecta, tamquam ad validum usum hujus. potestatis non sit necessaria ordinaria vez subdelegata illa jurisdictio, sine qua Tridentinum declarat, nullius momenti esse absolutionem a sacerdote prolatam: falsa, temeraria, perniciosa, erronea» (18). Codex Juris Canonici: «Praeter potestatem ordinis, ad validam pec– catorum absolutionem requiritur in ministro potestas jurisdictionis» (19). 772. Probatur.-Actus absolvendi est actus judicialis. Atqui actus judicialis valide ferri nequit nisi in subditos, qui judicis auctoritati sub– jiciantur. Ergo in sacerdote absolvente requiritur potestas jurisdictionis. 773. Scholion.-Utrum potestas iurisdictionis conferatur per Ordi– nationem. Negative, quia si conferretur vi ipsius 0rdinationis, non posset dar! sacerdos qui ea careret, nec posset Ecclesia eam suspendere. Atqui utrum– que accidit. Ergo ... (14) (15) (16) (17) (18) (19) DENZINGER, 491-493, Ita DURANDUS, in IV Sentent., dist. 19, q. 2: cfr. SUAREZ, disp, 16, sect. 3, n. 7; DE LUGO, disp. 15, sect. 2, n. l. DENZINGER, 903. DENZINGER, 699. DENZINGER, 1537. ÜODEX JURIS CANONICI, C, 872.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz