BCCCAP00000000000000000000583
DE MINISTRO SACRAMENTI, th. 22, n. 768-769 433 Respondeo : In hoc textu Sti. Cypriani agitur de absolutione sacrameritali pecca– torum, nego. Agitur de reconciliatione cum Ecclesia, de absolutione poenae canoni– cae, quam diaconi exercebant per delegati.onem Episcopi, concedo. Instant: Sed saeculis VIII-XII, aliqui affirmarunt diaconos posse confessiones audire saltem in casu necessitatis, in articulo mortis. Ergo... Respondeo: Affirmarunt diaconos posse sacramentum confessionis administrare, nego. Posse, id est, convenire ut moribundis adsisterent ita ut isti faciliorem occasio– ,nem haberent eltciendi contritionem de peccatis commissis, concedo. Hoc enim sensu non tantum diaconi, sed etiam laici hortabantur ut moribun– dis assisterent. Caeterum Concilia particularia expresse négarunt potestatem absolvendi a pecca- tis diaconis competere. Sic Synodus Pictaviensis: , «Aqusum erroneum, qui in nostra dioecesi ex perniciosa ignorantia inolevit, eradi– care volentes, inhibemus, ne diaconi confessiones audiant, et ne in Joro poeniten– tiali absolvant, cum certum et indubitatum sit ipsos absolvere non posse, cum claves non habeant, quae in solo sacerdotali ordine conferuntur» (11). Instant: Sed Stus. Jacobus confessionem praecipit et_iam apud laicos; nam dicit: «Confitemini alterutrum peccata vestra» (12). Respondeo: a) Ita aliquando interpretati. sunt aliqui istum textum, ita ut, defi– ciente sacerdote, et in casu verae necessitatis, confessio fieret apud quemlibet laicum. b) Sed absolutio a peccatis, si aliquando locum habuit, aestimata est ut simplex benedictio, et confessio apud laicum ut merum_ signum contritionis. c) Sensus textus Sti. Jacobi huc reddit: Confitemini ínter vos, homines homini– bus, oves pastoribus, subjecti praelatis (13). Pars 2.ª: Praeter potestatem ordinis habere debet potestatem jurisdictionis. 769. Potestas ordinis.-Est illa quae sacerdoti confertur vi ordina– tionis. aüa est completa, alia vero incompleta: prima est illa quae requiritur et sufficit ad aliquid valide conficiendum, e. g. potestas consecrandi Eucharistiam; secunda est illa quae requiritur omnirio, sed quae non sufficit sola, nisi alia potestas advenerit, e. g. potestas ordinis quoad re– missionem peccatorum in sacramento Poenitentiae. Potestas jurisdictionis, in genere est_ illa potestas moralis gubernandi, et .si definiatur in specie, est potestas moralis gubernandi subditos Ec– clesiae in ordine ad finem supernaturalem. Divisio jurisdictionis. Alía est fori externi, et est illa quae primario et directe respicit utilitatem Ecclesiae. Alía est fori interni, et est illa quae primario et directe respicit utili– tatem privatam supernaturalem uniuscujusque. Haec denique jurisdictio fori interni potest esse extrasacramentalis vel sacramentalis, prout exerceatur intra aut extra forum sacramentale. Dicimus in hac secunda parte ministrum hujus sacramenti non so– llum indiger.e potestate ordinis, sed etiam potestate jurisdictionis. (11) (12) (13) Synodus Pictaviensis ( 1280) ; MANSI, 24, 383. Jacob,. 5, 16. Cfr. CORNELIUS A LAPIDE, De sacramentis, lib. 2, p. 14; cfr. de hac quaes– tione A. TEETAERT, La Conjession aux Zaiques dans Z'Egiise Latine depuis Ze VIII jusqu'au XIV siede (París, 1926); LAURAIN, De l'intervention des Zaiques, des diacres, et des abbesses dans Z'administration de Za penitcnce (París, 189'1) ; SThS., loe. cit., · n. 196-198. HAN, THEOL. DOGM,-IV.-29
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz