BCCCAP00000000000000000000583

432 DE SACRAMENTO POENITENTIAE. th. 22, n. 766-768 cialem ligandi atque solvendi. Atqui successores apostolorum non sunt alii praeter Summum Pontificem et episcopos. Ergo isti soli habent po– testatem judicialem ligandi atque solvendi. Quinam sint illi qui in societate ecclesiastica hanc potestatem judi– •cialem exercere debeant, non aperte probatur ex Sacra Scriptura, sed ,aliunde id colligi debet. 767. Ex Patribus.-Ex Traditione constat solos sacerdotes (Episco– pos et presbyteros) esse Christi et Apostolorum successores in judicio .sacramenti Poenitentiae. Ergo istis solis competit exercitium hujus po– ,testatis. Et revera, agitur in praesenti de exercitio potestatis extraordinariae -et supernaturalis. Ergo illis solis tribuendum erit tale exercitium, de qui– bus expresse constet. Atqui id non constat nisi de Episcopis et presby– teris. Ergo ipsis solis tribuendum est. Saec. I: Clemens Romanus rebelles Corinthios monet ut subditi sint presbyteris, et ab eis recipiant correptionem in poenitentiam (5). Saec. 11: Stus. Polycarpus presbyteros hortatur ut non sint nimis ,severi, sed ad commiserationem proni (6). Jamvero in his duobus locis, juxta communem sententiam, per pres– byterum intelligi debet simplex sacerdos, non vero Episcopus. Saec. III: Orígenes declarat peccata indicanda esse sacerdoti Do– mini (7). Saec. IV: Aerius negavit episcopos esse presbyteris superiores (8). Jamvero Patres tune temporis id negant ex potestate ordinandi quam habent Episcopi, non vero sacerdotes. Ergo Patres supponunt potestatem absolvendi communem esse Episcopis cum presbyteris. Saec. V: Stus. Hieronymus, ut superbiam retunderet diaconorum illius temporis, ait: «Quid enim facit, excepta ordinatione, Episcopus, quod presbyter non faciat?» (9). Praeterea ex narratione Sozomeni et Socratis constat presbyteros hanc potestatem exercuisse saltem ab anno 250, in quo institutus est presbyter poenitentiarius. . 768. Objectio 1.a: Secundum Stum. Cyprianum üiaconi poterant confessiones audi– re et absolutionem concedere: «Qui libellos, ai,t ipse, a martyribus acceperunt, et prae– rogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis _periculo occupati fuerint, non exspectata praesentia nostra, apud presbyterum quem– ·cumque praesentem, vel si presbyter repertus non fuerit, et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesim /acere delicti sui possint, ut manu eis ad poeni– tentiam imposita, veniant ad Deum cum pace, quam dari martyres, litteris ad nos Jactis desideravcrunt» (10). Ergo secundum Stum. Cyprianum, diaconi, saltero in casu extremae necessitatis, poterant a peccatis absolvere. (5) I ad Cor., 57, 1; Journel, 27. (6) Ad Philip., 6, 1; Journel, 73. (7) In Lev., hom. 2, n. 4; Journel, 493. (8) Cfr. STUS. EPIPHANIUS, haer. 75, c. 4; Journez, 1108; STUS. JOANN~ OHRY– SOSTOMUS, in Epist. ad Philip., hom. 1, n. 1; Journel, 1205. (9) Epist. 146 ad Evang., n. 1: Journel, 1357. ( 10) Epist. 12, presbyteris et diaconis; PL., 4, 265; Journel, 570.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz