BCCCAP00000000000000000000583

24 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 3, n. 27-29 sacramento dístinguitur materia et forma; signum visibile dicitur esse materia, verba 1,ero forma» (28). CAPUT III DE EFFICACIA SACRAMENTORUM 28. Connexio materiae.-Consideratis his quae ad intrinsecam ritus sacramentalis constitutionem pertinent, veniendum jam est ad consi– derationem effectus propter quem sacramenta instituta sunt. club hoc enim respectu sacramenta jam non considerantur quatenus sunt rememorativa passionis Christi, nec quatenus sunt prognostica vi– tae aeternae, sed tantum quatenus significant, et, significando, confe~ runt gratiam quam significant. Porro, sub hac consideratione duo veniunt accurate investiganda: primo, sanctificatio quae habetur per gratiam, quae, uti scitur, consistU in consortio divinae naturae nobis intrinsece participato; secundo, sanc– tificatio quae habetur per consecrationem ad cultum divinum per im– pressionem characteris effecta; prima sanctificatio dicitur effectus prl– marius sacramenti, secunda vero, secundarius, non tamen ratione tem– poris, sed ratione dignitatis. «Sed nota bene, ait el. Billot, characterem non dici effectum secundarium ex hoc quod consequenter vel solum con– comitanter se habet ad gratiam in ordine efficientiae'; immo, _in, ordine efficientiae character medius est inter sacramentum exterius et gra- tiam» .(1). · Ut hanc animadversionem recte, ut par est, intelligas, scire debes quid in sacramentis sit sacramentum tantum, quid res et sacramentum, et quid res tantum, quorum cognitio pernecessaria est in re sacramenta– ria. Igitur: a) Sacramentum tantum, est ipse ritus externus a Christo Domino institutus, materia et forma constans simul cum debita intentione, ad significandam et conferendam gratiam. b) Res et sacramentum. Cum sacramentum sit signum efficax, res et sacramentum est illud quod significatur et causatur a signo sensibili, ideoque est res; sed simul haec res, a signo sacramentali causata, sig– nificat et causat aliud, et ideo appellatur sacramentum; est proinde ali– quid intermedium inter sac_ramentum tantum et rem tantum; sic e. g, character in tribus sacramentis et ornatus quidam in alils; caeteruna haec omnia melius intelligentur postea. e) Res tantum, est ultimus efféctus sacramenti, nempe gratia sa– cramentalis, ad cujus productionem omnia in sacramentis subordinantur. 29. Divisio hujus capitis.-Dicendum est in quatuor articulis: a) de productione gratiae sacramentalis et quidem ex opere operato; b) de productione characteris in tribus sacramentis; e) de productione ali- (28) In IV Sentent., d. 8, q. 1, n. 7. (1) BILLOT, De sacra-mentís in genere, pag. 54,.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz