BCCCAP00000000000000000000583

DE EFFECTIBUS SACRAMENTI, th. 21, n. 760-762 429 Quaestionem solvimus de facto, non vero de jure, an scilicet ex na– tura sua. Ce:nsura.-Doctrina communis theologorum, qui reviviscentiam attri– buunt non tantum poenitentia,e ut sacramento, sed etiam ut virtuti. Probatur ex Sacra Scriptura,. a) «Tanta passi estis sine causa? Si tamen sine causa» (1). In hoc loco Stus. Paulus Galatas antea christianos hortatur ut ju– daismum dereliriquant ·et ad Ecclesiam, a qua defecerunt, rursus re– deant; ut autem efficacior evadat, Apostolus eis proponit quae, dum erant christiani, subierunt pro Christi nomine; quae omnia inutilia essent si extra. Ecclesiam maneant: utilia vero, si ad Ecclesiam redeant. Nota bene.-Quae interpretatio, etsi non foret probabilis, nobis sup– peditaret argumentum Traditionis, ex eo scilicet quod multi Patres hanc . doctrinam in his verbis intelligunt contentam. b) Concilium Tridentinum tres conditiones apponit ut opera nostra mereantur vitam aeternam, nempe: a) ut sint bona; b) ut fiant ab ho– mine justo, et e) ut horno decedat in gratia. Atqui opera mortificata fuerunt bona et ab homine justo facta, et potest justus decedere in gratia. Ergo opera mortificata possunt reviviscere ... «Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita; aut ipsum justificatum bonis operibus quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum... fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam augmentum gloriae, a. s.» (2). 761. Ex consensu omnium Theologorum: «Conveniunt, ait De Lugo, quasi in dogmate» (3). Ratione theo?ogica.-Opera meritoria, etsi per peccatum mortificata, manent semper quantum ad meritum in acceptatione divina, ac proin– de non amittunt de se suam vim hominem perducendi in vitam aeter– nam; hanc vim amittunt quidem propter peccatum superveniens. Si igi– tur peccatum per poenitentiam tollitur, acquirunt suam vim, id est, re– viviscunt (4). · Hoc tamen argumentum non omnibus videtur apodicticum, eo quod gratis supponat merita non penitus exstingui per peccatum, sed adhuc manere in acceptatione.divina; undenam enim hoc probari potest?... 762. Scholion I: De modo quo ·merita reviviscant.-Non una est apud theologos sententia. (1) Aá Gal., 3. 4. (2) DENZINGER, 842. (3) Opus. V, sect. 2, n. 2. (4) STUI,. THOMAS, III, q. 89, a, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz