BCCCAP00000000000000000000583

428 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 21, n. 756-760 Nunc autem quaeritur utrum virtutes infusae, quae antea erant in anima, recuperentur cum gratia sanctificanti et caritate. Affirmative respondemus in thesi. 757. Censura.- Est sententia communis theologorum: disputatur ta– men inter ipsos in quo gradu recuperentur, an scilicet in aequali, minori aut majori gradu; juxta Suarez (1), in majori; juxta alias in majori vel minori juxta uniuscujusque dispositionem. Ita Stus. Thomas et alii (2). 758. Probatur.-Concilium Tridentinum: «In ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum cui inseritur, fidem, spem et caritatem» (3). Ratione theologica.-Per sacramentum poenitentiae infunditur gra– tia. Atqui gratiam comitantur omnes virtutes infusae, sicut essentiam potentiae. Ergo omnes virtutes infusae recuperantur per sacramentum Poenitentiae. Nota bene.-Sunt tamen aliquae vlrtutes, ut innocentia et· virginitas quae ex natura sua non sunt recuperabiles, sed semel amissaé, simplici– ter amittuntur. ART. II De reviviscentia meritorum. THESIS 21.ª: Omnia opera meritoria, per peccatum mortificata, reviviscunt per poenitentiam. 759. Explicatio terminorum.-Opera hoininis relate ad vitam spiri– tualem possunt esse: a) Viva, si hominem reddunt dignum vita aeterna. b) Mortua, si bona cum sint in seipsis et supernaturalia, nihil ef– ficiunt relate ad vitam aeternam, quia fiunt ab homine in peccato :mor– tali. e) Mortifera, si hominem reddunt dignurn morte aeterna, ut pec– catum mortale. d) Mortificata, sunt illa quae facta fuerunt ab homine justo, et ideo fuerunt aliquando viva, sed quae, peccato adveniente, veluti ab eo occi– duntur; expellitur enim ab eis vita per peccatum. 760. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in thesi utrum illa ope– ra, quae fUerunt viva et per peccatum mortificata, acquirant per poeni– tentiam meritum vitae aeternae et jus ad beatitudinem, quod ante pec– catum habuerunt. (1) SuAREZ, Opus. V, Relect, de rep. merit., disp. 2, sect. 3, n. 58. (2) STUS. TH0MAS, III, q. 89, a. 2, alii. (3) DENZINGER, 800.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz