BCCCAP00000000000000000000583
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI, th. 20, n. 755-756 427 _____________________ _;__ ________ titutivae; non enim efformant, simul cum forma, unum quid in ratione signi, quod significaret et efflceret id quod signiflcant; quapropter dicen– dum est satisfactionem sacramentalem non remittere poenam tempora– lem ex opere operato. b) Utrum poenitente,s teneantur satisfactionem adimplere. Affirmative, nam" si sacerdotes debent imponere poenitenti aliquam satisfactionem. iste debet satisfactionem et acceptare et adimplere; con– fessarius enim nonnisi sub hac conditione absolutionem impendit. e) Utrum satisfactio adimpleri possit post absolutionem. Affirmative, uti constat ex praxi Ecclesiae quae errare non potest in re tanti momenti, et ex damnatione sententiae Petri de Osma: «Non sunt absolvendi poenitentes nisi peracta prius poenitentia eis in1unc– ta» (11). CAPUT IV DE EFFECTIBUS SACRAMENTI POENITENTIAE Absolutis quaestionibus de existentia sacramenti :f>oenitentiae et de ejus materia et forma deque ejus actibus ex parte poenitentis, agendum nobis est de ejus effectibus. Porro, effectus sacramenti Poenitentiae sunt: a) Remissio peccati, post Baptismum commissi, quoad reatum cul– pae et poenae aeternae, etsi non semper poenae temporalis. Ita Concilium Tridentinum: «Res et effectus hujus sacramenti, quan– tum ad ejus vim et efficaciam pertinet, reconciliatio est cum Deo, quam interdum in viris piis et cum devotione hoc sacramentum percipientibus conscientiae pax et serenitas cum vehementi spiritus consolatione con- sequi solet» ( 1). · b) Reviviscentia virtutum et. meritorum. Cum de remissione peccatorum et poenae aeternae et temporalis sa– tis dictum fuerit, dicendum tantum nunc est de reviviscentia virtutum et meritorum: primo, de reviviscentia virtutum, secundo, meritorum, agemus. ART. I De reviviscentia virtutum. THESIS 20.ª: Horno per poenitentiam recuperat omnes virtutes infusas quas per peccatum amiserat. 756. Status. quaestionis.-Ex tractatu d:e Gratia et Virtutibus sci– mus virtutes infusas, exceptis fide et spe, radicare in ipsa caritate; ca– ritas autem per peccatum amittitur; unde consequens est quod et vir– tutes infusae amittantur per peccatum simul cüm caritate. (11) DENZINGER, 728; contra Pistorienses, 1535; contra Jansenistas,. 1306 sqs. ( 1) DENZINGER, 896.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz