BCCCAP00000000000000000000583
426 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 19, n. 752-755 Liberum, quatenus vel libere illud assumimus, vel voluntarie et pa– tienter toleramus. Satisfactio potest esse, vel pro poena a seipso debita, vel pro poena ab altero debita. His igitur dictis, quae ad intelligentiam de satisfactione sacramen– tali necessaria aestimavimus, jam ad thesim deveniendum est. THESIS 19.ª: Debent sacerdotes, ad perfectionem sacramenti Poenitentiae, ali– quam satisfactionem imponere pro data gravitate peccati re– missi. 752. Adversarii.-Sunt Pra,testantes, secundum quos tata poena tem– poralis remittitur (suo utique modo) simul cum peccato; quapropter om– nis satisfactio est prorsus inutilis, immo et meritis Christi injuriosa. 753. Censura.- Quod sacerdotes possint et debeant pro qualitate cri– minum et poenitentium, satisfactiones salutares imponere, est definitum in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit, pro peccatis, quoad poenam temporalem, minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis et patienter toleratis, vez a sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, ora– tionibus, eleemosynis vez aliis etiam pietatis operibus, atque ideo opti– mam poenitentiam esse tantum novam vitam, a. s.» (8). «Debent ergo sacerdotes Domini... pro qualitate criminum et poeni– tentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne, si forte peccatis conniveant et indulgentius cum poenitentibus agant le– vissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur... » (9). 754. Probatur. a) Ex praxi Ecclesiae, nam Ecclesia semper et ubi– que aliquam satisfactionem imposuit, ut constat ex Libris poenitentia– libus, decretis conciliorum, testimoniis Patrum... (10). b) Ex natura sacramenti Poenitentiae, nam sacramentum Poeniten– tiae remittere debet peccata juxta normas divinas. Atqui Deus remittere solet peccatum, adjuncta tamen quadam satisfactione pro poena tem– porali. Ergo idem dicendum est de sacramento Poenitentiae. e) Sacramentum Poenitentiae institutum est ·ad remissionem ple– nam et integram peccati. Atqui, remisso per absolutionem peccato, re– manet poena temporalis ipsi peccato debita. Ergo convenienter sacerdos absolvens imponit quamdam satisfactionem ad ipsam tollendam. 755, Quaestiunculae.-a) Utrum satisfactio poenam temporalem re– mittat ex opere operato. Sunt auctores qui affirmative respondeant; alii vero negant, et merito, narn tres actus poenitentis, etsi sint materia sa– cramenti Poenitentiae, non tamen sunt ejus partes essentiales et cons- (8) DENZINGER, 923, 925. (9) DENZINGER, 905. (10) Cfr. PESCH, n. 240; SThS., De Poenitentia, n. 183.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz